Pietatis exempla infinita quidem toto orbe 7.121.1
extitere, sed Romae unum, cui comparari cuncta non pos-
sint. humilis in plebe et ideo ignobilis puerpera, supplicii
causa carcere inclusa matre cum impetrasset aditum, a
ianitore semper excussa <a>nte, ne quid inferret cibi, depre- 5
hensa est uberibus suis alens eam. quo miraculo matris
salus donata pietati est, ambaeque perpetuis alimentis, et
locus ille eidem consecratus deae, C. Quinctio M'. Acilio
cos. templo Pietatis extructo in illius carceris sede, ubi nunc
Marcelli theatrum est. Gracchorum pater anguibus prehensis 122.1
in domo, cum responderetur ipsum victurum alterius sexus
interempto: "immo vero," inquit, "meum necate, Cornelia
enim iuvenis est et parere adhuc potest." hoc erat
uxori parcere et rei publicae consulere; idque mox conse- 5
cutum est. M. Lepidus Appuleiae uxoris caritate post re-
pudium obiit. P. Rutilius morbo levi impeditus nuntiata
fratris repulsa in consulatus petitione ilico expiravit. P. Ca-
tienus P<h>iloti<m>us patronum adeo dilexit, ut heres omnibus
bonis institutus in rogum eius se iaceret. 10