Gentium in toto orbe praestantissima una om- 7.130.1
nium virtute haud dubie Romana extitit. felicitas cui prae-
cipua fuerit homini, non est humani iudicii, cum prosperi-
tatem ipsam alius alio modo et suopte ingenio quisque
determinet. si verum facere iudicium volumus ac repudiata 5
omni fortunae ambitione decernere, nemo mortalium est
felix. abunde agitur atque indulgenter a fortuna deciditur
cum eo, qui iure dici non infelix potest. quippe ut alia
non sint, certe ne lassescat fortuna metus est, quo semel
recepto solida felicitas non est. quid, quod nemo mortalium 131.1
omnibus horis sapit? utinamque falsum hoc et non ut a
vate dictum quam plurimi iudicent! vana mortalitas et ad
circumscribendam se ipsam ingeniosa conputat more Thra-
ciae gentis, quae calculos colore distinctos pro experimento 5
cuiusque diei in urnam condit ac supremo die separatos
dinumerat atque ita de quoque pronuntiat. quid, quod iste 132.1
calculi candore illo laudat<us> die<s> originem mali habuit?
quam multos accepta adflixere imperia! quam multos bona
perdidere et ultimis mersere suppliciis, ista nimirum bona,
cum interim illa hora in gaudio fuit! ita est profecto: alius 5
de alio iudicat dies et tan<tu>m supremus de omnibus, ideo-
que nullis credendum est. quid, quod bona malis paria non
sunt etiam pari numero, nec laetitia ull<a> minimo maerore
pensanda? heu vana et inprudens diligentia! numerus die-
rum conparatur, ubi quaeritur pondus! 10