Crates Pergamenus in Hellesponto circa Parium genus 7.13.1
hominum fuisse, quos Ophiogenes vocat, serpentium ictus
contactu levare solitos et manu inposita venena extrahere
corpori. Varro etiamnum esse paucos ibi, quorum salivae
contra ictus serpentium medeantur. similis et in Africa 14.1
Psyllorum gens fuit, ut Agatharchides scribit, a Psyllo
rege dicta, cuius sepulcrum in parte Syrtium Maiorum est.
horum corpori ingenitum fuit virus exitiale serpentibus et
cuius odore sopirent eas; mos vero liberos genitos protinus 5
obiciendi saevissimis earum eoque genere pudicitiam con-
iugum experiendi, non profugientibus adulterino sanguine
natos serpentibus. haec gens ipsa quidem prope interni-
<c>ione sublata est a Nasamonibus, qui nunc eas tenent sedes.
genus tamen hominum ex iis, qui profugerant aut cum 10
pugnatum est afuerant, hodieque remanet in paucis. simile 15.1
et in Italia Marsorum genus durat, quos a Circae filio ortos
ferunt et ideo inesse iis vim naturalem eam. et tamen
omnibus hominibus contra serpentes inest venenum: ferunt
ictas saliva ut ferventis aquae contactu fugere; quod si in 5
fauces penetraverit, etiam mori, idque maxime humani
ieiuni oris.
  Supra Nasamonas confinesque illis Mac<h>lyas androgynos
esse utriusque naturae, inter se vicibus coeunt<e>s, Calli-
phanes tradit. Aristoteles adicit dextram mammam iis 10
virilem, laevam muliebrem esse. in eadem Africa familias 16.1
quasdam effascinantium Isigonus et Nymphodorus, quo-
rum laudatione intereant probata, arescant arbores, emo-
riantur infantes. esse eiusdem generis in Triballis et Illyris
adicit Isigonus, qui visu quoque effascinent interemantque 5
quos diutius intueantur, iratis praecipue oculis, quod eorum
malum facilius sentire puberes; notabilius esse quod pupil-
las binas in oculis singulis habeant. huius generis et femi- 17.1
nas in Sc<y>thia, quae Bitiae vocantur, prodit Apollonides.
Phylarchus et in Ponto Thibiorum genus multosque alios
eiusdem naturae, quorum notas tradit in altero oculo gemi-
nam pupillam, in altero equi effigiem; eosdem praeterea 5
non posse mergi, ne veste quidem degravatos. haut dissi-
mile <i>is genus Pharmacum in Aethiopia Damon, quorum
sudor tabem contactis corporibus afferat. feminas quidem 18.1
omnes ubique visu nocere quae duplices pupillas habeant,
Cicero quoque apud nos auctor est. adeo naturae, cum
ferarum morem vescendi humanis visceribus in homine ge-
nuisset, gignere etiam in toto corpore et in quorundam 5
oculis quoque venena placuit, ne quid usquam mali esset
quod in homine non esset.