Subeunt in hac reputatione Delphica oracula 7.151.1
velut ad castigandam hominum vanitatem ab deo emissa. duo
sunt haec: "Pedium felicissimum, qui pro patria
proxime occubuisset;" iterum a Gyge rege tunc am-
plissimo terrarum consulti: "Aglaum P<s>ophidium esse 5
feliciorem." senior hic in angustissim<o> Arcadiae angulo
parvum, sed annuis victibus large sufficiens praedium cole-
bat, numquam ex eo egressus atque, ut e vitae genere mani-
festum est, minima cupidine minimum in vita mali expertus.