Consecratus est vivus sentiensque eiusdem 7.152.1
oraculi iussu et Iovis deorum summi adstipulatu Eut<h>ymus
pycta, semper Olympiae victor et semel victus. patria ei
Locri in Italia; ibi imaginem eius et Olympiae alteram eo-
dem die tactam fulmine Callimachum ut nihil aliud mira- 5
tum video deumque iussisse sacrificare, quod et vivo facti-
tatum et mortuo, nihilque de eo mirum aliud quam hoc
placuisse dis.