De spatio atque longinquitate vitae hominum 7.153.1
non locorum modo situs, verum e<t t>emp<o>ra ac sua cuique
sors nascendi incertum fecere. Hesiodus, qui primus
aliqua de hoc prodidit, fabulose, ut reor, multa hominum
aevo <p>r<a>eferens, cornici novem nostras attribuit aetates, 5
quadruplum eius cervis, id triplicatum corvis, et reliqua
fabulosius in phoenice ac Nymphis. Anacreon poeta Ar- 154.1
ganthonio Tartesiorum regi CL tribuit annos, Cinyrae Cypri-
orum decem annis amplius, Aegimio CC, Theopompus
Epimenidi Gnosio CLVII; Hellanicus quosdam in Aetolia
Epiorum gentis ducen<os> explere, cui adstipulatur Dama<s>tes 5
memorans Pictoreum ex his praecipuum corpore viribusque
etiam CCC vixisse, Ephorus Arcadum reges tricenis annis,
Alexander Cornelius Dandonem quendam in Illyrico D 155.1
vixisse, Xenophon in peripl<o> Lutmiorum insulae regem
DC atque, ut parce mentitus, filium eius DCCC. quae om-
nia inscitia temporum acciderunt. annum enim alii aestate
determinabant et alterum hieme, alii quadripertitis tempori- 5
bus, sicut Arcades, quorum anni trimenstres fuere, quidam
lunae senio, ut Aegyptii. itaque apud eos et singula milia
annorum vixisse produntur. sed ut ad confessa transeamus, 156.1
Arganthonium Gaditanum LXXX annis regnasse prope cer-
tum est; putant quadragensimo coepisse. Masinissam LX
annis regnasse indubitatum est, Gorgian Siculum CVIII vi-
xisse. Q. Fabius Maximus LXIII annis augur fuit. M. Per- 5
penna et nuper L. Volusius Saturninus omnium, quos in
consulatu sententiam rogaverant, superstites fuere. Per-
penna septem reliquit ex iis quos censor legerat; vixit annos
LXXXXVIII. qua in re et illud adnotare succurrit, unum 157.1
omnino quinquennium fuisse quo senator nullus moreretur,
cum Flaccus et Albinus censores lustrum condidere, usque
ad proximos censores, ab anno urbis DLXXVIIII. M. Valerius
Cor<vin>us centum annos inplevit, cuius inter primum et 5
sextum consulatum XLVI anni fuere. idem sella curuli
semel ac viciens sedit, quotiens nemo alius. aequavit eius
vitae spatia Metellus pontifex.