In primis autem miraculo sunt <summ>aque 7.180.1
frequentia mortes repentinae—hoc est summa vitae feli-
citas—, quas esse naturales docebimus. plurimas prodidit
Verrius, nos cum dilectu modum serva<b>imus. gaudio
obiere praeter Chilonem, de quo diximus, Sophocles et Dio- 5
nysius Siciliae tyrannus, uterque accepto tragicae victoriae
nuntio, mater illa Cannensi filio incolume viso contra nun-
tium falsum; pudore Diodorus sapientiae dialecticae professor,
lusoria qu<a>estione non protinus a<b> interrogatione Stil<p>onis
dissoluta. nullis evidentibus causis obiere, dum calciantur 181.1
matutino, duo Caesares, praetor et praetura perfunctus dic-
tatoris Caesaris pater—hic Pisis exanimatus est, ille Ro-
mae—, Q. Fabius Maximus in consulatu suo pridie kal.
Ian., in cuius locum <C>. Rebilus paucissimarum horarum 5
consulatum petiit, item C. Volcatius Gurg<e>s senator, omnes
adeo sani atque tempestivi, ut de progrediendo cogitarent,
Q. Aemilius Lepidus iam egrediens incusso pollice limini
cubiculi, C. Aufustius egressus, cum in senatum iret, offenso
pede in comitio. legatus quoque, qui Rhodiorum causam 182.1
in senatu magna cum admiratione oraverat, in limine curiae
protinus expiravit progredi volens, Cn. Baebius <T>amphilus,
praetura et ipse functus, cum a puero quaesisset horas, Aulus
Pompeius in Capitolio, cum deos salutasset, M'. Iuventius 5
Thalna consul, cum sacrifica<re>t, C. Servilius Pansa, cum
staret in foro ad tabernam hora diei secunda in P. fratrem
innixus, Baebius iudex, dum vadimonium differri iubet, M.
Terentius Corax, dum tabellas scribit in foro. nec non et 183.1
proximo anno, dum consulari viro in aurem dicit, eques
Romanus ante Apollinem eboreum qui est in foro Augusti,
super omnes C. Iulius medicus, dum inunguit, specillum
per oculum trahens, A. Manlius Torquatus consularis, cum 5
in cena placentam adpeteret, L. Tuccius medicus Valla, dum
mulsi potionem haurit, Appius Saufeius, e balineo reversus
cum mulsum bibisset ovumque sorberet, P. Quintius Scapula,
cum apud Aquilium Gallum cenaret, Decimus Saufeius scriba,
cum domi suae pranderet. Cornelius Gallus praetorius et 184.1
<T>. Heter<e>ius eques Romanus in venere obiere et, quos
nostra adnotavit aetas, duo equestris ordinis in eodem pan-
tomimo Mystico, tum forma praecellente. operosissima ta-
men securitas mortis in M. Ofilio Hilaro ab antiquis traditur. 5
comoediarum <h>istrio is, cum populo admodum placuisset 185.1
natali die suo conviviumque haberet, edita cena calidam
potionem in pultario poposcit simulque personam eius diei
acceptam intuens coronam e capite suo in eam transtulit,
tali habitu rigens nullo sentiente, donec adcubantium proxi- 5
mus tepescere potionem admoneret.