Ipsum cremare apud Romanos non fuit veteris 7.187.1
instituti: terra condebantur. at postquam longinquis bellis
obrutos erui cognovere, tunc institutum. et tamen multae
familiae priscos servavere ritus, sicut in Cornelia nemo ante
Sullam dictatorem traditur crematus, idque voluisse veritum 5
talionem <e>ruto C. Mari cadavere. [sepultus vero intellegatur
quoquo modo conditus, humatus vero humo contectus].