Ceteris animantibus statum et pariendi et par- 7.38.1
tus gerendi tempus est; homo toto anno et incerto gignitur
spatio, alius septimo mense, alius octavo et usque ad initia
undecimi. ante septimum mensem haut umquam vitalis
est. septimo non nisi pridie posterove pleniluni die aut 5
interlunio concepti nascuntur. tralaticium in Aegypto est 39.1
et octavo gigni, iam quidem et in Italia tales partus esse
vitales, contra priscorum opiniones. variant haec pluribus
modis. Vistilia, Gliti ac postea Pomponi atque Orfiti claris-
simorum civium coniunx, ex <i>is quattuor partus enixa septimo 5
semper mense, genuit Suillium Rufum undecimo, Corbulo-
ne<m> septimo, utrumque consulem, postea Caesoniam, Gai
principis coniugem, octavo. in quo mensum numero genitis 40.1
intra quadragensimum diem maximus labor, gravidis autem
quarto et octavo mense, letalesque in iis abortus. Masu-
rius auctor est L. Pap<i>rium praetorem secundo herede lege
agente bonorum possessionem contra eum dedisse, cum 5
mater partum se tredecim mensibus diceret tulisse, quoniam
nullum certum tempus pariendi statutum videretur.