Corpore vesco, sed eximiis viribus Tritanum, 7.81.1
in gladiatorio ludo Samnitium armatura celebrem, filiumque
eius militem Magni Pompei et rectos et traversos cancella-
tim toto corpore habuisse nervos, in brachiis etiam mani-
busque, auctor est Varro prodigiosa virium relatione atque 5
etiam hostem ab eo ex provocatione dimicante inermi dex-
tera superatum et postremo correptum uno digito in 82.1
castra tralatum. at Vinnius Valens meruit in praetorio Divi
Augusti centurio, vehicula v<ini> culleis onusta, donec exinani-
rentur, sustinere solitus, carpenta adprehensa una manu
retinere, obnixus contra nitentibus iumentis, et alia mirifica 5
facere, quae insculpta monumento eius spectantur. ide<m> 83.1
M. Varro: "Rusticel<i>us", inquit, "Hercules appellatus
mulum suum tollebat, Fufius Salvius duo cente-
naria pondera pedibus, totidem manibus et duce-
naria duo umeris contra scalas ferebat." nos quoque 5
vidimus Athanatum nomine prodigiosae ostentationis quin-
genario thorace plumbeo indutum cothurnisque quingentum
pondo calciatum per scaenam ingredi. Milonem athletam,
cum constitisset, nemo vestigio educebat, malum tenenti
modo digitum corrigebat. 10