Esse Scytharum genera et quidem plura, quae 7.9.1
corporibus humanis vescerentur, indicavimus. id ipsum in-
credibile fortasse, ni cogitemus in medio orbe terrarum [ac
Sicilia et Italia] fuisse gentes huius monstri, Cyclopas et
Laestrygonas, et nuperrime trans Alpis hominem immolari 5
gentium earum more solitum, quod paulum a mandendo
abest. sed iuxta eos, qui sunt ad septentrionem versi, haut 10.1
procul ab ipso aquilonis exortu specuque eius dicto, quem
locum Ges clith<r>on appellant, produntur Arimaspi, quos
diximus, uno oculo in fronte media insignes. quibus ad-
sidue bellum esse circa metalla cum grypis, ferarum volucri 5
genere, quale vulgo traditur, eruente ex cuniculis aurum,
mira cupiditate et feris custodientibus et Arimaspis rapien-
tibus, multi, sed maxime inlustres Herodotus et Aristeas
Proconnesius scribunt. super alios autem Anthropophagos 11.1
Scythas in quadam convalle magna Imavi montis regio est
quae vocatur Abarimon, in qua silvestres vivunt homines
aversis post crura plantis, eximiae velocitatis, passim cum
feris vagantes. hos in alio non spirare caelo ideoque ad 5
finitimos reges non pertrahi neque ad Alexandrum Magnum
pertractos Baeton itinerum eius mensor prodidit. priores 12.1
Anthropophagos, quos ad septentrionem esse diximus, decem
dierum itinere supra Borysthenen amnem ossibus humano-
rum capitum bibere cutibusque cum capillo pro mantelibus
ante pectora uti Isigonus <N>ic<a>eensis. idem in Albania 5
gigni quosdam glauca oculorum acie, a pueritia statim canos,
qui noctu plus quam interdiu cernant. idem itinere die-
rum XIII supra Borysthenen Sauromatas tertio die cibum
capere semper.