LIBER VIII
Ad reliqua transeamus animalia et primum ter- 8.1.1
restria.
  Maximum est elephans proximumque humanis sensibus,
quippe intellectus illis sermonis patrii et imperiorum obe-
dientia, officiorum quae didicere memoria, amoris et gloriae 5
voluptas, immo vero, quae etiam in homine rara, probitas,
prudentia, aequitas, religio quoque siderum solisque ac lu-
nae veneratio. auctores sunt in Mauretaniae saltibus ad 2.1
quendam amnem, cui nomen est Amilo, nitescente luna nova
greges eorum descendere ibique se purificantes sollemniter
aqua circumspergi atque ita salutato sidere in silvas reverti
vitulorum fatigatos prae se ferentes. alienae quoque reli- 3.1
gionis intellectu creduntur maria transituri non ante naves
conscendere quam invitati rectoris iureiurando de reditu,
visique sunt fessi aegritudine, quando et illas moles infestant
morbi, herbas supini in caelum iac<i>entes, veluti tellure pre- 5
cibus allegata. nam, quod ad docilitatem attinet, regem
adorant, genua submittunt, coronas porrigunt. Indis arant
minores, quos appellant nothos.