Milia praeterea, utpote cum plurimis animali- 8.102.1
bus eadem natura rerum caeli quoque observationem et ven-
torum, imbrium, tempestatum praesagia alia alio modo dederit,
quod persequi inmensum est, aeque scilicet quam reliquam
cum singulis hominum societatem. siquidem et pericula 5
praemonent non fibris modo extisque, circa quod magna
mortalium portio haeret, sed alia quadam significatione.
ruinis inminentibus musculi praemigrant, aranei cum telis 103.1
primi cadunt. auguria quidem artem fecere apud Romanos
et sacerdotum collegium vel maxime sollemne. est inter ea
locis rigentibus et volpes, animal alioqui sollertia dirum.
amnes gelatos lacusque non nisi ad eius itum reditumque 5
transeunt. observatum ea<m> aure ad glaciem adposita coniec-
tare crassitudinem gelus. nec minus clara exitii 104.1
documenta sunt etiam contemnendis animalibus. M. Varro
auctor est a cuniculis suffossum in Hispania oppidum, a
talpis in Thessalia, ab ranis civitatem in Gallia pulsam, ab
locustis in Africa, ex Gyara Cycladum insula i<n>col<a>s a mu- 5
ribus fugatos, in Italia Amynclas a serpentibus deletas. citra
Cynam<o>lgos Aethiopas late deserta regio est, a scorpionibus
et solipugis gente sublata, et a scolopendris abactos R<h>oeti-
enses auctor est Theophrastus. sed ad reliqua ferarum
genera redeamus. 10