Hyaenis utramque esse naturam et alternis 8.105.1
annis mares, alternis feminas fieri, parere sine mar<e> vulgus
credit, Aristoteles negat. collum <u>t iuba <in con>t<i>nuitatem
spinae porrigitur flectique nisi circumactu totius corporis
non quit. multa praeterea mira traduntur, sed maxime ser- 106.1
monem humanum inter pastorum stabula adsimulare nomen-
que alicuius addiscere, quem evocatum foris laceret, item
vomitionem hominis imitari ad sollicitandos canes quos in-
vadat. ab uno animali sepulcra erui inquisitione corporum. 5
feminam raro capi. oculis mille esse varietates colorumque
mutationes. praeterea umbrae eius contactu canes obmute-
scere, et quibusdam magicis artibus omne animal, quod ter
lustraverit, in vestigio haerere.