Vrinae et duobus aliis animalibus ratio mira. 8.136.1
leontophonon accipimus vocari parvum nec aliubi nascens
quam ubi leo gignitur, quo gustato tanta illa vis <e>t ceteris
quadripedum imperitans ilico expiret. ergo corpus eius
exustum adspergunt aliis carnibus polentae modo insidi- 5
antes ferae necantque etiam cinere: tam contraria est pestis.
haut inmerito igitur odit leo visumque frangit et citra mor-
sum exanimat; ille contra urinam spargit, prudens hanc
quoque leoni exitialem. lyncum umor ita redditus, ubi gig- 137.1
nuntur, glaciatur arescitve in gemmas carbunculis similes
et igneo colore fulgentes, lyn<c>urium vocatas atque ob id
sucino a plerisque ita generari prodito. novere hoc sciunt-
que lynces et invidentes urinam terra operiunt, eoque cele- 5
rius solidatur illa.