Ex his quoque animalibus, quae nobiscum 8.142.1
degunt, multa sunt cognitu digna, fidelissimumque ante om-
ni<a> homini canis atque equus. pugnasse adversus latrones
canem pro domino accepimus confectumque plagis a cor-
pore non recessisse, volucres ac feras abigentem. ab alio 5
in Epiro agnitum in conventu percussorem domini laniatu-
que et latratu coactum fateri scelus. Garamant<u>m regem
canes CC ab exilio reduxere proeliati contra resistentes.
propter bella Colophonii itemque Castabalenses cohortes ca-
num habuere. hae primae dimicabant in acie numquam 143.1
detrectantes; haec erant fidissima auxilia nec stipendiorum
indiga. canes defendere Cimbris caesis domus eorum plau-
stris inpositas. canis Iasone Lycio interfecto cibum capere
noluit inediaque consumptus est. is vero, <c>ui nomen Hyr- 5
cani reddit Duris, accenso regis Lysimachi rogo iniecit
se flammae, similiterque Hieronis regis. memorat et Pyr- 144.1
rhum, Gelonis tyranni canem, Philistus; memoratur et Nico-
medis Bithyniae regis, uxore eius Cosingi lacerata propter
lasciviorem cum marito iocum. apud nos Vulcatium nobilem,
qui Ca<s>cellium ius civile docuit, asturcone e suburbano re- 5
deuntem, cum advesperavisset, canis a grassatore defendit;
item Caelium senatorem aegrum Placentiae ab armatis op-
pressum, nec prius ille vulneratus est quam cane interempto.
sed super omnia in nostro aevo actis p. R. testatum Appio 145.1
Iunio et P. Silio cos., cum animadverteretur ex causa Neronis
Germanici filii in Titium Sabinum et servitia eius, unius ex
his canem nec in carcere abigi potuisse nec a corpore reces-
sisse abiecti, in gradibus gemitoriis maestos edentem ulu- 5
latus magna populi Romani corona, ex qua cum quidam ei
cibum obiecisset, ad os defuncti tulisse. innatavit idem,
cadavere in Tiberim abiecto, sustentare conatus, effusa
multitudine ad spectandam animalis fidem.