Ex asino et equa mula gignitur mense XIII, 8.171.1
animal viribus in labores eximium. ad tales partus equas
neque quadrimis minores neque decennibus maiores legunt
arcerique utrumque genus ab altero narrant nisi in infantia
eius generis quod ineat lacte hausto. quapropter subreptos 5
pullos in tenebris equarum uberi asinarumve eculeos ad-
movent. gignitur autem mula <et> ex equo et asina, sed
e<f>frenis et tarditatis indomitae. lenta omnia e<t> e vetulis.
conceptum ex equo secutus asini coitus abortu perimit, non 172.1
item asini equus. feminas a partu optime septimo die in-
pleri observatum, mares fatigatos melius inplere. quae non
prius, quam dentes quos pullinos appellant iaciat, conceperit,
sterilis intellegitur et quae non primo initu generare coeperit. 5
equo et asina genitos mares hinnulos antiqui vocabant con-
traque mulos quos asini et equae generarent. observatum 173.1
ex duobus divers<is> generibus nata tertii generis fieri et
neutri parentium esse similia eaque ipsa, quae sunt ita
nata, non gignere in omni animalium genere; idcirco mulas
non parere. est in annalibus nostris peperisse saepe, 5
verum prodigii loco habitum. Theophrastus vulgo pa-
rere in Cappadocia tradit, sed esse id animal ibi sui generis.
mulae calcitratus inhibetur vini crebriore potu. in pluri- 174.1
um Graecorum est monumentis cum equa muli coitu
natum quod vocaverint <g>innum, id est parvum mulum.
generantur ex equa et onagris mansuefactis mulae veloces
in cursu, duritia eximia pedum, verum strigoso corpore, 5
indomito animo. sed generator onagro et asina genitus
omnes antecellit. onagri in Phrygia et Lycaonia praecipui.
pullis eorum ceu praestantibus sapore Africa gloriatur, quos
lalisiones appellat. mulum LXXX annis vixisse Athenien- 175.1
sium monimentis apparet; gavisi namque, cum templum
in arce facerent, quod derelictus senecta scandentia iumenta
comitatu nisuque exhortaretur, decretum fecere ne frumen-
tarii negotiatores ab incerniculis eum arcerent. 5