Bubus Indicis camelorum altitudo traditur, 8.176.1
cornua in latitudinem quaternorum pedum. in nostro orbe
Epiroticis laus maxima a Pyrrhi, ut ferunt, iam inde regis
cura. id consecutus est non ante quadrimatum ad partus
vocando; praegrandes itaque fuere et hodieque reliquiae 5
stirpium durant. at nunc anniculae fecunditatem poscuntur,
tolerantius tamen bimae, tauri generationem quadrimi. in-
plent singuli denas eodem anno. tradunt, si a coitu in dex-
teram partem abeant tauri, generatos mares esse; si in lae-
vam, feminas. conceptio uno initu peragitur, quae si forte 177.1
pererravit, XX post diem marem femina repetit. pariunt
mense X; quicquid ante genitum, inutile est. sunt auctores
ipso conplente decumum mensem die parere. gignunt raro
geminos. coitus a delphini exortu a. d. pr. non. Ianuarias 5
diebus XXX, aliquis et autumno, gentibus quidem quae
lacte vivunt ita dispensatus, ut omni tempore anni supersit
id alimentum. tauri non saepius quam bis die ineunt.
boves animalium soli et retro ambulantes pascuntur, apud 178.1
Garamantas quidem haut aliter. vita feminis XV annis lon-
gissima, maribus XX. robur in quinquennatu. lavatione
calidae aquae traduntur pinguescere et si quis incisa cute
spiritum harundine in viscera adigat. non degeneres existi- 179.1
mandi etiam minus laudato aspectu: plurimum lactis Alpinis,
quibus minimum corporis, plurimum laboris capite, non
cervice, iunctis. Syriacis non sunt palearia, sed gibber in
dorso. Carici quoque in parte Asiae, foedi visu tubere 5
super armos a cervicibus eminente, luxatis cornibus, excel-
lentes in opere narrantur, cetero nigri coloris candidive ad
laborem damnantur. tauris minora quam bubus cornua
tenuioraque. domitura boum in trimatu, postea sera, ante 180.1
praematura. optime cum domito iuvencus inbuitur. socium
enim laboris agrique culturae habemus hoc animal, tantae
apud priores curae, ut sit inter exempla damnatus a p<opulo>
R<omano> die dicta, qui concubino procaci rure omassum 5
edisse se negante occiderat bovem, actusque in exilium
tamquam colono suo interempto.