In <n>ullo genere aeque facilis mixtura cum 8.213.1
fero, qualiter natos antiqui hybridas vocabant ceu semiferos,
ad homines quoque, ut C. Antonium Ciceronis in consulatu
collegam, appellatione tralata. non in suibus autem tantum, sed
in omnibus quoque animalibus, cuiuscumque generis ullum 5
est placidum, eiusdem invenitur et ferum, utpote cum homi-
num etiam silvestrium tot genera praedicta sint. caprae 214.1
tamen in plurimas similitudines transfigurantur. sunt ca-
prae, sunt rupicaprae, sunt ibices pernicitatis mirandae,
quamquam onerato capite vastis cornibus gladiorum <c>eu
vaginis. in haec se librat, ut tormento aliquo rotatus, in 5
petras potissimum, e monte aliquo in alium transilire quae-
rens, atque recu<s>su pernicius quo libuit exultat. sunt et
oryges, soli quibusdam dicti contrario pilo vestiri et ad
caput verso. sunt et dammae et pygargi et strepsicerotes
multaque alia haut dissimilia. sed illa Alpes, haec trans- 10
marini situs mittunt.