Clara est unius e Romanis dimicatio adversus 8.18.1
elephantum, cum Hannibal captivos nostros dimicare inter
sese coegisset. namque unum qui supererat obiecit ele-
phanto, et ille dimitti pactus, si interemisset, solus in harena
congressus magno Poenorum dolore confecit. Hannibal, cum 5
famam eius dimicationis contemptum adlaturam beluis in-
tellegeret, equites misit qui abeuntem interficerent. probo-
scidem eorum facillime amputari Pyrri proeliorum experi-
mentis patuit. Romae pugnasse Fenestella tradit primum 19.1
omnium in circo Claudi Pulchri aedilitate curuli M. Antonio
A. Postumio cos. anno urbis <D>CLV, item post annos viginti
Lucullorum aedilitate curuli adversus tauros. Pompei quo- 20.1
que altero consulatu, dedicatione templi Veneris Victricis,
viginti pugnavere in circo aut, ut quidam tradunt, XVII<I>,
Gaetulis ex adverso iaculantibus, mirabili unius dimicatione,
qui pedibus confossis repsit genibus in catervas, abrepta 5
scuta iaciens in sublime, quae decidentia voluptati spectanti-
bus erant in orbem circumacta, velut arte, non furore beluae,
iacerentur. magnum et in altero miraculum fuit uno ictu
occiso; pilum autem sub oculo adactum in vitalia capitis ve-
nerat. universi eruptionem temptavere, non sine vexatione 21.1
populi, circumdatis claustris ferreis. qua de causa Caesar
dictator postea simile spectaculum editurus euripis harenam
circumdedit, quos Nero princeps sustulit equiti loca addens.
sed Pompeiani amissa fugae spe misericordiam vulgi inenar- 5
rabili habitu quaerentes supplicavere quadam sese lamenta-
tione conplorantes, tanto populi dolore, ut oblitus imperatoris
ac munificentiae honori suo exquisitae flens universus con-
surgeret dirasque Pompeio, quas ille mox luit, inprecaretur.
pugnavere et Caesari dictatori tertio consulatu eius viginti 22.1
contra pedites D iterumque totidem turriti cum sexagenis
propugnatoribus, eodem quo priore numero peditum et pari
equitum ex adverso dimicante, postea singuli principibus
Claudio et Neroni in consummatione gladiatorum. 5