Decem annis gestare in utero vulgus existimat, 8.28.1
Aristoteles biennio nec amplius quam [semel gignere
pluresque quam] singulos, vivere ducenis annis et quosdam
CCC. iuventa eorum a sexagesimo incipit. gaudent amnibus
maxime et circa fluvios vagantur, cum alioqui nare propter 5
magnitudinem corporis non poss<i>nt. <i>idem frigoris in-
patientes; maximum hoc malum inflationemque et pro-
fluvium alvi nec alia morborum genera sentiunt. olei potu
tela, quae corpori eorum inhaereant, decidere invenio, a
sudore autem facilius adhaerescere. et terram edisse <i>is 29.1
tabificum est, nisi saepius mandant; devorant autem et la-
pides; truncos quidem gratissimo in cibatu habent. palmas
excelsiores fronte prosternunt atque ita iacentium absumunt
fructum. mandunt ore, spirant et bibunt odoranturque haut 5
inproprie appellata manu. animalium maxime odere murem
et, si pabulum in praesepio positum attingi ab eo videre,
fastidiunt. cruciatum in potu maximum sentiunt hausta hi-
rudine, quam sanguisugam vulgo coepisse appellari adverto.
haec ubi in ipso animae canali se fixit, intolerando adficit 10
dolore. durissimum dorso tergus, ventri molle, saetarum 30.1
nullum tegimentum, ne in cauda quidem praesidium ab-
igendo taedio muscarum (namque id et tanta vastitas sentit),
sed cancellata cutis, et invitans id genus animalium odore.
ergo cum extenti<s> recepere examina, artatis in rugas repente 5
cancellis comprehensas enecant. hoc iis pro cauda, iuba,
villo est. dentibus ingens pretium et deorum simulacris 31.1
lautissima ex his materia. invenit luxuria commendationem
et aliam expetiti in callo manus saporis, haud alia de causa,
credo, quam quia ipsum ebur sibi mandere videtur. magni-
tudo dentium videtur quidem in templis praecipua, sed tamen 5
in extremis Africae, qua confinis Aethiopiae est, postium
vicem in domiciliis praebere saepesque in his et pecorum
stabulis pro palis elephantorum dentibus fieri Polybius
tradidit auctore Gulusa regulo.