Romae iuncti primum subiere currum Pompei 8.4.1
Magni Africano triumpho, quod prius India victa triumphante
Libero patre memoratur. Procilius negat potuisse Pom-
pei triumpho iunctos egredi porta. Germanici Caesaris
munere gladiatorio quosdam etiam inconditos meatus edidere 5
saltantium modo. vulgare erat per auras arma iacere, non 5.1
auferentibus ventis, atque inter se gladiatorios congressus
edere aut lascivienti pyrriche conludere. postea et per funes
incessere, lecticis etiam ferentes quaterni singulos puer-
peras imitantes, plenisque homine tricliniis accubitum iere 5
per lectos ita libratis vestigiis, ne quis potantium attingere-
tur. certum est unum tardioris ingeni in accipiendis 6.1
quae tradebantur, saepius castigatum verberibus, eadem illa
meditantem noctu repertum. mirum et adversis quidem
funibus subire, sed maxime regredi, utique pronis. Muci-
anus III consul auctor est aliquem ex iis et litterarum duc- 5
tus Graecarum d<i>dicisse solitumque perscribere eius linguae
verbis: "Ipse ego haec scripsi et spolia Celtica di-
cavi," itemque se vidente Puteolis, cum advecti e nave
egredi cogerentur, territos spatio pontis procul a continente
porrecti, ut sese longinquitatis aestimatione fallerent, aversos 10
retrorsus isse.