Aristoteles diversa tradit, vir quem in his magna se- 8.44.1
cuturus ex parte praefandum reor. Alexandro Magno rege
inflammato cupidine animalium naturas noscendi delegataque
hac commentatione Aristoteli, summo in omni doctrina viro,
aliquot milia hominum in totius Asiae Graeciaeque tractu 5
parere iussa, omnium quos venatus, aucupia piscatusque
alebant quibusque vivaria, armenta, alvaria, piscinae, aviaria
in cura erant, ne quid usquam genitum ignoraretur ab eo.
quos percunctando quinquaginta ferme volumina illa prae-
clara de animalibus condidit. quae a me collecta in artum 10
cum <i>is, quae ignoraverat, quaeso ut legentes boni consulant,
in universis rerum naturae operibus medioque clarissimi
regum omnium desiderio cura nostra breviter peregrinantes.
is ergo tradit leaenam primo fetu parere quinque catulos 45.1
ac per annos singulis minus, ab uno sterilescere. informes
minimasque carnes magnitudine mustellarum esse initio,
semenstres vix ingredi posse nec nisi bimenstres moveri;
in Europa autem inter Acheloum tantum Mestumque amnes 5
leones esse, sed longe viribus praestantiores iis quos Africa
aut Syria gignant.