Leonum duo genera, compactile et breve crispio- 8.46.1
ribus iubis. hos pavidiores esse quam longo<s> simplicique
villo; eos contemptores vulnerum. urinam mares crure
sublato reddere ut canes. gravem odorem, nec minus hali-
tum. raros in potu vesci alternis diebus, a saturitate in- 5
terim triduo cibis carere. quae possint, in mandendo solida
devorare, nec capiente aviditatem alvo coniectis in fauces
unguibus extrahere aut si fugiendum in satietate habeant.
vitam <i>is longam docet argumento, quod plerique dentibus 47.1
defecti reperiantur. Polybius, Aemiliani comes, in senecta
hominem ab his adpeti refert, quoniam ad persequendas
feras vires non suppetant; tunc obsidere Africae urbes, eaque
de causa cruci fixos vidisse se cum Scipione, quia ceteri 5
metu poenae similis absterrerentur eadem noxa.