Leoni tantum ex feris clementia in supplices. pro- 8.48.1
stratis parcit et, ubi saevit, in viros potius quam in feminas fre-
mit, in infantes non nisi magna fame. credit I<u>ba pervenire
intellectum ad eos precum; <in> captivam certe Gaetuliae redu-
cem audivit multorum in silvis impetum <es>se mitigatum adlo- 5
quio ausae dicere, se feminam, profugam, infirmam, suppli-
cem animalis omnium generosissimi ceterisque imperitantis,
indignam eius gloria praedam. varia circa hoc opinio ex in-
genio cuiusque vel casu, mulceri alloquiis feras, quippe cum
etiam serpentes extrahi cantu cogique in poenam verum 10
falsumne sit, non vita decreverit. leonum animi index cauda, 49.1
sicut et equorum aures; namque et has notas generosissimo
cuique natura tribuit. inmota ergo placido, clemens blan-
dienti, quod rarum est: crebrior enim iracundia, cuius in prin-
cipio terra verberatur, incremento terga ceu quodam incita- 5
mento flagellantur. vis summa in pectore. ex omni vulnere
sive ungue inpresso sive dente ater profluit sanguis. <i>idem
satiati innoxii sunt. generositas in periculis maxime de- 50.1
prehenditur, non illo tantum modo, quo spernens tela diu
se terrore solo tuetur ac velut cogi testatur cooriturque
non tamquam periculo coactus, sed tamquam amentia<e> iratus.
illa nobilior animi significatio: quamlibet magna canum et 5
venantium urguente vi contemptim restitansque cedit in
campis et ubi spectari potest; idem ubi virgulta silvasque
penetravit, acerrimo cursu fertur velut abscondente turpitu-
dinem loco. dum sequitur, insilit saltu, quo in fuga non
utitur. vulneratus observatione mira percussorem novit et 51.1
in quantalibet multitudine adpetit; eum vero, qui telum
quidem miserit, sed non vulneraverit, correptum rotatumque
sternit nec vulnerat. cum pro catulis feta dimicat, oculorum
aciem traditur defigere in terram, ne venabula expavescat. 5
cetero dolis carent et suspicione nec limis intuentur oculis 52.1
aspicique simili modo nolunt. creditum est a moriente
humum morderi lacrimamque leto dari. atque hoc tale
tamque saevum animal rotarum orbes circumacti currusque
inanes et gallinaceorum cristae cantusque etiam magis ter- 5
rent, sed maxime ignes. aegritudinem fastidii tantum sentit,
in qua medetur ei contumelia, in rabiem agente adnexarum
lascivia simiarum; gustatus deinde sanguis in remedio est.