Senatus consultum fuit vetus, ne liceret Africanas 8.64.1
in Italiam advehere. contra ho<c> tulit ad populum Cn. Au-
fidius tribunus plebis permisitque circensium gratia inpor-
tare. primus autem Scaurus aedilitate sua varias CL uni-
versas misit, dein Pompeius Magnus CCCCX, Divus Augustus 5
CCCCXX. idem Q. Tuberone Paulo Fabio Maximo 65.1
cos. IIII non. Mai. theatri Marcelli dedicatione tigrim primus
omnium Romae ostendit in cavea mansuefactam, Divus vero
Claudius simul IIII.