Tigrim Hyrcani et Indi ferunt, animal velocitatis 8.66.1
tremendae et maxime cognitae, dum capitur totus eius fe-
tus, qui semper numerosus est. ab insidiante rapitur equo
quam maxime pernici atque in recentes subinde transfertur.
at ubi vacuum cubile reperit feta—maribus enim subolis 5
cura non est—, fertur praeceps odore vestigans. raptor
adpropinquante fremitu abicit unum ex catulis; tollit illa
morsu et pondere etiam ocior acta remeat iterumque conse-
quitur ac subinde, donec in navem regresso inrita feritas
saevit in litore. 10