Camelos inter armenta pascit oriens, quarum duo 8.67.1
genera, Bactriae et Arabiae; differunt, quod illae bina ha-
bent tubera in dorso, hae singula et sub pectore alterum,
cui incumbant. dentium superiore ordine, ut boves, carent
in utroque genere. omnes autem iumentorum <m>inister<i>is 5
dorso funguntur atque etiam equitatus in proeliis. velocitas 68.1
<ut> equo, sed sua cuique mensura sicuti vires. nec ultra
adsuetum procedit spatium nec plus instituto onere recipit.
odium adversus equos gerunt naturale. sitim et quadriduo
tolerant inplenturque, cum bibendi occasio est, et in prae- 5
teritum et in futurum, obturbata proculcatione prius aqua:
aliter potu non gaudent. vivunt quinquagenis annis, quae-
dam et centenis. ut<ri>mque rabiem et ipsae sentiunt.
castrandi genus etiam feminas, quae bello praeparentur, in-
ventum est: fortiores ita fiunt coitu negato. 10