Praedam ipsi in se expetendam sciunt solam esse 8.7.1
in armis suis, quae Iuba cornua appellat, Herodotus tanto
antiquior et consuetudo melius dentes. quam ob rem deci-
duos casu aliquo vel senecta defodiunt. hoc solum ebur
est; cetero et in his quoque, qua corpus intexit, vilitas 5
ossea. quamquam nuper ossa etiam in laminas secari coe-
pere paenuria: etenim rara amplitudo iam dentium praeter-
quam ex India reperitur; cetera in nostro orbe cessere
luxuriae. dentium candore intellegitur iuventa. circa hos 8.1
beluis summa cura: alterius mucroni parcunt, ne sit proeliis
hebes, alterius operario usu fodiunt radices, inpellunt moles;
circumventique a venantibus primos constituunt quibus sint
minimi, ne tanti proelium putetur, postea fessi inpactos ar- 5
bori frangunt praedaque se redimunt.