Simile quiddam et volucris in eadem Aegypto 8.97.1
monstravit, quae vocatur ibis, rostri aduncitate per eam
partem se perluens, qua reddi ciborum onera maxime sa-
lubre est. nec haec sola: multis animalibus reperta sunt
usui futura et homini. dictamnum herbam extrahendis sa- 5
gittis cervi monstravere percussi eo telo pastuque herbae
eius eiecto; <i>idem percussi a phalangio, quod est aranei
genus, aut aliquo simili cancros edendo sibi medentur. est
et ad serpentium ictus praecipua qua se lacerti, quotiens
cum his conseruere pugnam, vulnerati refovent. chelido- 98.1
niam visui saluberrimam hirundines monstravere vexatis
pullorum oculis illa medentes. testudo cunilae, quam bubu-
lam vocant, pastu vires contra serpentes refovet, mustella
ruta in murium venatu cum <i>is dimicatione conserta. ci- 5
conia origano, hedera apri in morbis sibi medentur et can-
cros vescendo maxime mari eiectos. anguis, hiberno situ 99.1
membrana corporis obducta, feniculi suco inpedimentum
illud exuit nitidusque vernat. exuit autem a capite primum
nec celerius quam uno die et nocte, replicans, ut extra fiat
membranae quod fuerit intus. idem hiberna latebra visu 5
obscurato maratho herbae se adfricans oculos inunguit ac
refovet; si vero squamae obtorpuere, spinis iuniperi se
scabit. draco vernam nausiam silvestris lactucae suco restin-
guit. pantheras per fricatas carnes aconito barbari venantur. 100.1
occupat ilico fauces earum angor, quare pardalianches id
venenum appellavere quidam; at fera contra hoc excre-
mentis hominis sibi medetur, et alias tam avida eorum, ut
a pastoribus ex industria in aliquo vase suspensa altius, 5
quam ut queat saltu attingere, iaculando se a<p>petendoque
defici<a>t et postremo expiret, alioqui vivacitatis adeo lentae,
ut eiectis interaneis diu pugnet. elephans, chamaeleone 101.1
concolori frond<i> devorato, occurrit oleastro huic veneno suo.
ursi cum mandragorae mala gustavere, formicas lambunt.
cervus herba cinare venenatis pabulis resistit. palumbes,
graculi, merulae, perdices lauri folio annuum fastidium pur- 5
gant, columbae, t<ur>t<ur>es et gallinacei herba quae vocatur
hel<x>ine, anates, anseres ceteraeque aquaticae herba siderite,
grues et similes iunco palustri. corvus occiso c<h>am<a>eleone,
qui etiam victori <suo> nocet, lauro infestum virus extinguit.