Piscium genera etiamnum a Theophrasto 9.175.1
mira produntur. circa Babylonis rigua decedentibus fluviis
in cavernis aquas habentibus remanere quosdam, inde exire
ad pabula pinnulis gradientes crebro caudae motu, contra-
que venantes refugere in suas cavernas et in his obversos 5
stare; capita eorum esse ranae marinae similia, reliquas
partes gobionum, branchias ut ceteris piscibus. circa Hera- 176.1
cleam et Cro<m>nam et multifaria<m> in Ponto unum genus
esse quod extremas fluminum aquas sectetur cavernasque
sibi faciat in terra atque in his vivat, etiam reciprocis am-
nibus siccato litore; effodi ergo, motu demum corporum 5
vivere eos adprobant<e>. circa eandem Heracleam [eodemque] 177.1
Lyco amne decedente ovis relictis in limo generari pisces,
qui ad pabula petenda palpitent exiguis branch<i>is, quo fieri
non indigo<s> umoris, propter quod et anguillas diutius vivere
exemptas aquis, ova autem in sicco maturari ut testudinum. 5
eadem in Ponti regione adprehendi glacie piscium maxime
gobiones non nisi patinarum calore vitalem motum fatentes.
et in his quidem, tametsi mirabilis, est tamen aliqua ratio. 178.1
idem tradit in Paphlagonia effodi pisces gratissimos cibis
terrenos altis scrobibus in <i>is locis, in quibus nullae restag-
nent aquae, miraturque et ipse gigni sine coitu: umoris
quidem vim aliquam inesse quam puteis arbitratur, ceu 5
vero <i>n ullis reperiantur pisces. quicquid est hoc, certe
minus admirabilem talparum facit vitam, subterranei ani-
malis, nisi forte vermium terrenorum et his piscibus na-
tura inest.