Praeter haec claros sapientia auctores video 9.183.1
mirari stellam in mari. ea figura est, parva admodum caro
intus, extra duriore callo. huic tam igneum fervorem esse
tradunt, ut omnia in mari contacta adurat, omnem cibum
statim peragat. quibus sit hoc cognitum experimentis haut 5
facile dixerim, multoque memorabilius d<u>xerim id cuius ex-
periendi cotidie occasio est.