Sunt et inimicitiarum atque concordiae mira- 9.185.1
cula. mugil et lupus mutuo odio flagrant, conger et murena
caudam inter se praerodentes. polypum in tantum locusta
pavet, ut, si iuxta vidit omnino, moriatur, locustam conger;
rursus polypum congri lacerant. Nigidius auctor est prae- 5
rodere caudam mugili lupum eosdemque statis mensibus
concordes esse; omnes autem vivere, quibus caudae sic am-
putentur. at e contrario amicitiae exempla sunt, praeter illa 186.1
quorum diximus societatem, ballaena et musculus, quando
praegravi superciliorum pondere obrutis eius oculis infestantia
magnitudinem vada praenatans demonstrat oculorumque vice
fungitur. 5
  Hinc volucrum naturae dicentur.