Velocissimum omnium animalium, non solum 9.20.1
marinorum, est delphinus, ocior volucre, acrior telo, ac nisi
multum infra rostrum os illi foret medio paene in ventre,
nullus piscium celeritatem eius evaderet. sed adfert moram
providentia naturae, quia nisi resupini atque conversi non 5
corripiunt, quae causa praecipue velocitatem eorum osten-
dit. nam cum fame conciti fugientem in vada ima perse-
cuti piscem diutius spiritum continuere, ut arcu missi ad
respirandum emicant tantaque vi exiliunt, ut plerumque
vela navium transvolent. vagantur fere coniugia; pariunt 21.1
catulos decimo mense aestivo tempore, interim et binos.
nutriunt uberibus, sicut ballaena, atque etiam gestant fetus
infantia infirmos; quin et adultos diu comitantur magna
erga partum caritate. adolescunt celeriter, X annis putantur 22.1
ad summam magnitudinem pervenire. vivunt et tricenis,
quod cognitum praecisa cauda in experimentum. abduntur
tricenis diebus circa canis ortum occultanturque incognito
modo, quod eo magis mirum est, si spirare in aqua non 5
queunt. solent in terram erumpere, incerta de causa, nec
statim tellure tacta moriuntur multoque ocius fistula clausa.
lingua est <i>is contra naturam aquatilium mobilis, brevis at- 23.1
que lata, haut differens suillae. pro voce gemitus humano
similis, dorsum repandum, <rostrum> simum. qua de causa
nomen simonis omnes miro modo agnoscunt maluntque ita
appellari. 5