Est provinciae Narbonensis et in Nemausiens<i> agro 9.29.1
stagnum Latera appellatum, ubi cum homine delphini socie-
tate piscantur. innumera vis mugilum stato tempore angustis
faucibus stagni in mar<e> erumpit observata aestus recipro-
catione. qua de causa praetendi non queunt retia, eaque 5
moles ponderis nullo modo toleretur, etiamsi non sollertia
insidietur tempori. simili ratione in altum protinus ten-
dunt, quod vicino gurgite efficitur, locumque solum panden-
<d>is retibus habilem effugere festinant. quod ubi animad- 30.1
vertere piscantes—concurrit autem multitudo temporis
gnara et magis etiam voluptatis huius avida—totusque
populus e litore quanto potest clamore conciet simonem <in>
spectaculi eventum, celeriter delphini exaudiunt desideria 5
aquilonum flatu vocem prosequente, austro vero tardius ex
adverso referente; set tum quoque inproviso in auxilium
advolare properant. apparet acies, quae protinus disponitur 31.1
in loco, ubi coniectus est pugna<e>. opponunt sese ab alto
trepidosque in vada urgent: tum piscatores circumdant
retia furcisque sublevant. mugilum nihilo minus velocitas
transilit: at illos excipiunt delphini et occidisse ad praesens 5
contenti cibos in victoriam differunt. opere proelium fervet, 32.1
includique retibus se fortissime urgentes gaudent ac, ne id
ipsum fugam hostium stimulet, inter navigia et retia natan-
tesve homines ita sensim elabuntur, ut exitus non aperiant.
saltu, quod est alias blandissimum <i>is, nullus conatur evadere, 5
ni summittantur sibi retia. egressus protinus ante vallum
proeliatur. ita peracta captura quos interemere diripiunt.
sed enixioris operae quam in unius diei praemium conscii
sibi opperiuntur in posterum nec piscibus tantum, sed et
intrita panis e vino satiantur. 10