Quae de eodem genere piscandi in <I>a<s>io sinu 9.33.1
Mucianus tradit, hoc differunt, quod ultr<o> neque inclamati
praesto sint partesque e manibus accipiant et suum quae-
que cumba e delphinis socium habeat, quamvis noctu et ad
faces. ipsis quoque inter se publica est societas. capto a 5
rege Cariae alligatoque in portu ingens reliquorum convenit
multitudo maestitia quadam, quae poss<e>t intellegi, miseratio-
nem petens, donec dimitti rex eum iussit. quin et parvos
semper aliquis grandior comitatur ut custos, conspectique
iam sunt defunctum portantes, ne laceraretur a beluis. 10