Dentes non sunt testudini, set rostri margines acuti, 9.37.1
superna parte inferiorem claudente pyxidum modo. in mari
conc<h>yliis vivunt, tanta oris duritia, ut lapides comminuant,
in terram egressae herbis. pariunt ova avium ovis similia
ad centena numero eaque defossa extra aquas et cooperta 5
terra, pavita <h>ac pectore et complanata, incubant noctibus.
educunt fetus annuo spatio. quidam oculis spectandoque
ova foveri ab <i>is putant, feminas coitum fugere, donec mas
festucam aliquam inponat aversae. Trogodytae cornigeras 38.1
habent, ut in lyra adnexis cornibus latis, sed mobilibus, quo-
rum in natando remigio se adiuvant; c<h>elium id vocatur,
eximia<e> testudinis, sed rarae. namque scopuli praeacuti
C<h>elonophagos terrent, Trogodytae autem, ad quos adnant, 5
ut sacras adorant. sunt et terrestres, quae ob id in operibus
chersinae vocantur, in Africae desertis, qua parte maxime
sitientibus harenis squalent, roscido, ut creditur, umore vi-
ventes. neque aliud ibi animal provenit.