Plurima autem et maxima animalia in Indico 9.4.1
mari, ex quibus ballaenae quaternum iugerum, pristes du-
cenum cubitorum, quippe ubi locustae quaterna cubita im-
pleant, anguillae quoque in Gange amne tricenos pedes. sed
in mari beluae circa solstitia maxime visuntur. tunc illic 5.1
ruunt turbines, tunc imbres, tunc deiectae montium iugis
procellae ab imo vertunt maria pulsatasque ex profundo
beluas cum fluctibus volvunt tanta, <u>t alias t<hy>nnorum,
multitudine, ut Magni Alexandri classis haut alio modo quam 5
hostium acie obvia contrarium agmen adversa fronte dere-
xerit: aliter sparsis non erat evadere. non voce, non sonitu,
non ictu, sed fragore terrentur nec nisi ruina turbantur.
Cadara appellatur Rubri maris paeninsula ingens; huius 6.1
obiectu vastus efficitur sinus, XII dierum et noctium remigio
enavigatus Ptolemaeo regi, quando nullius aurae recipit
afflatum. huius loci quiete praecipue ad inmobilem magni-
tudinem beluae adolescunt. Gedrosos, qui Arabim amnem 7.1
accolunt, Alexandri Magni classium praefecti pro-
diderunt in domibus fores maxillis beluarum facere, ossibus
tecta contignare, ex quibus multa quadragenum cubitorum
longitudinis reperta. exeunt et pecori similes beluae ibi in 5
terram pastaeque radices fruticum remeant et quaedam equo-
rum, asinorum, taurorum capitibus, quae depascuntur sata.