Quae pilo vestiuntur, animal pariunt, ut pristis, 9.41.1
ballaena, vitulus. hic parit in terra, pecudum more secun-
das partus reddit. initu canum modo cohaeret; parit non-
numquam geminis plures, educat mammis fetum. non ante
duodecimum diem deducit in mare, ex eo subinde adsue- 5
faciens. interficiuntur difficulter nisi capite eliso. ipsis in
sono mugitus—unde nomen vituli—, accipiunt tamen
disciplinam vocemque pariter et iussu populum salutant in-
condito fremitu, nomine vocati respondent. nullum animal 42.1
graviore somno premitur. pinnis, quibus in mari utuntur,
humi quoque vice pedum serpunt. pelles eorum etiam de-
tractas corpori sensum aequorum retinere tradunt semper-
que aestu maris recedente inhorrescere, praeterea dextrae 5
pinnae vim soporiferam inesse somnosque adlicere subditam
capiti.—Pilo carentium duo omnino animal pariunt, 43.1
delphinus ac vipera.
  Piscium species sunt LXXIIII, praeter crustis in-
tecta, quae sunt XXX. de singulis alias dicemus; nunc
enim naturae tractantur insignium. 5