Praecipua magnitudine thynni. invenimus 9.44.1
talenta XV pependisse, eiusdem caudae latitudinem duo cu-
bita et palmum. fiunt et in quibusdam amnium haut mi-
nores, silurus in Nilo, isox in Rheno, attilus in Pado, inertia
pinguescens ad mille aliquando libras, catenato captus hamo 5
nec nisi boum iugis extractus. atque hunc minimus, appel-
latus clupea, venam quandam eius in faucibus mira cupi-
dine appetens morsu exanimat. silurus grassatur, ubicum- 45.1
que est, omne animal appetens, equos innatantes saepe de-
mergens. praecipue in Moeno Germaniae amne protelis
boum et in Danu<v>io mar<r>is extrahitur, porculo marino si-
millimus. et in Borysthene memoratur praecipua magni- 5
tudo, nullis ossibus spinisve intersitis, carne praedulci. in 46.1
Gange Indiae platanistas vocant, rostro delphini et cauda,
magnitudine autem XVI cubitorum. in eodem esse Statius
Sebosus haut modico miraculo adfert vermes, branchiis
binis sex cubitorum, caeruleos, qui nomen a facie traxerunt. 5
his tantas esse vires, ut elephantos ad potus venientes mor-
dicus comprehensa manu eorum abstrahant.