Th<y>nni mares sub ventre non habent pinnam. in- 9.47.1
trant e magno mari Pontum verno tempore gregatim, nec
alibi fetificant. cordyla appellatur partus, qui fetas redeuntes
in mare autumno comitatur; limosae vero aut e luto pela-
m<y>des incipiunt vocari et, cum annuum excessere tempus, 5
thynni. hi membratim caesi cervice et abdomine commen- 48.1
dantur atque clidio, recenti dumtaxat et tum quoque gravi
ru<c>tu. cetera parte plenis pulpamentis sale adservantur.
melandr<y>a vocantur quercus assulis similia. vilissima ex
his quae caudae proxima, quia pingui carent, probatissima 5
quae faucibus. at in alio pisce circa caudam exercitatissima.
pelam<y>des in apolectos particulatimque consectae in genera
cybiorum dispertiuntur.