Quidam rursus aestus inpatientia mediis fervoribus 9.58.1
sexagenis diebus latent, ut glaucus, aselli, auratae. fluvia-
tilium silurus caniculae exortu sideratur, et alias semper
fulg<u>re sopitur; hoc et in mari accidere cyprino putant. et
alioqui totum mare sentit exortum eius sideris, quod maxime 5
in Bosporo apparet. alga enim et pisces superferuntur,
omniaque ab imo versa.