Ex reliqua nobilitate et gratia maxima est et co- 9.64.1
pia mullis, sicut magnitudo modica, binasque libras ponderis
raro admodum exuperant nec in vivariis piscinisque cre-
scunt. septentrionalis tantum hos et proxima occidentis parte
gignit oceanus. cetero genera eorum plura; nam et alga 5
vescuntur et ostreis et limo et aliorum piscium carne, et
barba gemina insigniuntur inferiori labro. lutarium ex iis
vilissimi generis appellant; hunc semper comitatur sargus 65.1
nomine alius piscis et caenum fodiente eo excitatum devorat
pabulum. nec litorar<i>is gratia. laudatissimi conch<y>lium
sapiunt. nomen iis Fenestella a colore mulleorum calcia-
mentorum datum putat. pariunt ter annis; certe totiens 5
fetura apparet. mullum expirantem versicolori quadam et 66.1
numerosa varietate spectari proceres gulae narrant, ruben-
tium squamarum multiplici mutatione pallescentem, utique
si v<i>tro spectetur inclusus. M. Apicius, ad omne luxus in-
genium <n>a<t>us, in sociorum garo—nam ea quoque res co- 5
gnomen invenit—necari eos praecellens putavit atque e
iecore eorum allecem excogitare.