Piscium alii branc<h>ias multiplices habent, alii sim- 9.69.1
plices, alii duplices. his aquam emittunt acceptam ore.
senectutis indicium squamarum duritia, quae non sunt om-
nibus similes. duo lacus Italiae in radicibus Alpium Larius
et Verbannus appellantur, in quibus pisces omnibus annis 5
vergiliarum ortu existunt squamis conspicui crebris atque
praeacutis, clavorum caligarium effi<g>ie, nec amplius quam
circa e<u>m mensem visuntur.