| Maximus tamen patronis circa testimonia sudor est. | 5.7.1.1 |
| Ea dicuntur aut per tabulas aut a praesentibus. Simplicior | |
| contra tabulas pugna; nam et minus obstitisse uidetur pudor | |
| inter paucos signatores et pro diffidentia premitur absentia. | |
| Si reprehensionem non capit ipsa persona, infamare signa- | 5 |
| tores licet. Tacita praeterea quaedam cogitatio refragatur | 2.1 |
| his omnibus, quod nemo per tabulas dat testimonium nisi | |
| sua uoluntate, quo ipso non esse amicum ei se contra quem | |
| dicit fatetur. Neque tamen protinus cesserit orator quo minus | |
| et amicus pro amico et inimicus contra inimicum possit | 5 |
| uerum, si integra sit ei fides, dicere. Sed late locus uterque | |
| tractatur. | |
| Cum praesentibus uero ingens dimicatio est, ideoque uelut | 3.1 |
| duplici contra eos proque iis acie confligitur actionum et in- | |
| terrogationum. In actionibus primum generaliter pro testi- | |
| bus atque in testis dici solet. Est hic communis locus, cum | 4.1 |
| pars altera nullam firmiorem probationem esse contendit | |
| quam quae sit hominum scientia nixa, altera ad detrahen- | |
| dam illis fidem omnia per quae fieri soleant falsa testimonia | |
| enumerat. Sequens ratio est cum specialiter quidem sed | 5.1 |
| tamen multos pariter inuadere patroni solent. Nam et gen- | |
| tium simul uniuersarum eleuata testimonia ab oratoribus | |
| scimus et tota genera testimoniorum: ut de auditionibus | |
| (non enim ipsos esse testes sed iniuratorum adferre uoces), | 5 |
| ut in causis repetundarum (qui se reo numerasse pecunias | |
| iurant, litigatorum, non testium habendos loco). Interim | 6.1 |
| aduersus singulos derigitur actio, quod insectationis genus | |
| et permixtum defensioni legimus in orationibus plurimis et | |
| separatim editum, sicut in Vatinium testem. Totum igitur | |
| excutiamus locum, quando uniuersam institutionem adgressi | 5 |
| sumus. Sufficiebant alioqui libri duo a Domitio Afro in hanc | 7.1 |
| rem compositi, quem adulescentulus senem colui, ut non | |
| lecta mihi tantum ea, sed pleraque ex ipso sint cognita. Is | |
| uerissime praecepit primum esse in hac parte officium ora- | |
| toris ut totam causam familiariter norit: quod sine dubio ad | 5 |
| omnia pertinet; quomodo contingat explicabimus cum ad | 8.1 |
| destinatum huic parti locum uenerimus. Ea res suggeret | |
| materiam interrogationi et ueluti tela ad manum submini- | |
| strabit, eadem docebit ad quae iudicis animus actione sit | |
| praeparandus. Debet enim uel fieri uel detrahi testibus fides | 5 |
| oratione perpetua, quia sic quisque dictis mouetur ut est ad | |
| credendum uel non credendum ante formatus. | |
| Et quoniam duo genera sunt testium, aut uoluntariorum | 9.1 |
| aut eorum quibus <in> iudiciis publicis lege denuntiari solet, | |
| quorum altero pars utraque utitur, alterum accusatoribus | |
| tantum concessum est: separemus officium dantis testes et | |
| refellentis. | 5 |
| Qui uoluntarium producit scire quid is dicturus sit potest, | 10.1 |
| ideoque faciliorem uidetur in rogando habere rationem. Sed | |
| haec quoque pars acumen ac uigilantiam poscit, prouiden- | |
| dumque ne timidus, ne inconstans, ne inprudens testis sit: | |
| turbantur enim et a patronis diuersae partis inducuntur in | 11.1 |
| laqueos et plus deprensi nocent quam firmi et interriti pro- | |
| fuissent. Multum igitur domi ante uersandi, uariis percon- | |
| tationibus, quales haberi ab aduersario possunt, explorandi | |
| sunt. Sic fit ut aut constent sibi aut, si quid titubauerint, | 5 |
| oportuna rursus eius a quo producti sunt interrogatione | |
| uelut in gradum reponantur. In iis quoque adhuc qui con- | 12.1 |
| stiterint sibi uitandae insidiae; nam frequenter subici ab | |
| aduersario solent et omnia profutura polliciti diuersa | |
| respondent, et auctoritatem habent non arguentium illa sed | |
| confitentium. Explorandum igitur quas causas laedendi | 13.1 |
| aduersarium adferant, nec id sat est inimicos fuisse, sed an | |
| desierint, an per hoc ipsum reconciliari uelint, ne corrupti | |
| sint, ne paenitentia propositum mutauerint. Quod cum in iis | |
| quoque qui ea quae dicturi uidentur [re] uera sciunt neces- | 5 |
| sarium est praecauere, <tum> multo magis in iis qui se dic- | |
| turos quae falsa sunt pollicentur. Nam et frequentior eorum | 14.1 |
| paenitentia est et promissum suspectius et, si perseuerarint, | |
| reprensio facilior. | |
| Eorum uero quibus denuntiatur pars testium est quae | 15.1 |
| reum laedere uelit, pars quae nolit, idque interim scit accu- | |
| sator, interim nescit. Fingamus in praesentia scire; in | |
| utroque tamen genere summis artibus interrogantis opus est. | |
| Nam si habet testem cupidum laedendi, cauere debet hoc | 16.1 |
| ipsum, ne cupiditas eius appareat, nec statim de eo quod in | |
| iudicium uenit rogare, sed aliquo circumitu ad id peruenire, | |
| ut illi quod maxime dicere uoluit uideatur expressum: nec | |
| nimium instare interrogationi, ne omnia respondendo testis | 5 |
| fidem suam minuat, sed in tantum euocare eum quantum | |
| sumere ex uno satis sit. At in eo qui uerum inuitus dicturus | 17.1 |
| est, prima felicitas interrogantis extorquere quod is noluerit. | |
| Hoc non alio modo fieri potest quam longius interrogatione | |
| repetita. Respondebit enim quae nocere causae non arbitra- | |
| bitur, ex pluribus deinde quae confessus erit eo perducetur | 5 |
| ut quod dicere non uult negare non possit. Nam ut in ora- | 18.1 |
| tione sparsa plerumque colligimus argumenta, quae per se | |
| nihil reum adgrauare uideantur, congregatione deinde eorum | |
| factum conuincimus: ita huius modi testis multa de ante | |
| actis, multa de insecutis, loco tempore persona ceteris est | 5 |
| interrogandus, ut in aliquod responsum incidat post quod | |
| illi uel fateri quae uolumus necesse sit uel iis quae iam | |
| dixerit repugnare. Id si non contingit, relicum erit ut eum | 19.1 |
| nolle dicere manifestum sit, protrahendusque ut in aliquo, | |
| quod uel extra causam sit, deprehendatur, tenendus etiam | |
| diutius, ut omnia ac plura quam res desiderat pro reo dicen- | |
| do suspectus iudici fiat: quo non minus nocebit quam si uera | 5 |
| in reum dixisset. At si, quod secundo loco diximus, nesciet | 20.1 |
| actor quid propositi testis attulerit, paulatim et, ut dicitur, | |
| pedetentim interrogando experietur animum eius, et ad id | |
| responsum quod eliciendum erit per gradus ducet. Sed quia | 21.1 |
| nonnumquam sunt hae quoque testium artes, ut primo ad | |
| uoluntatem respondeant, quo maiore fide diuersa postea | |
| dicant, est actoris suspectum testem dum prodest dimittere. | |
| Patronorum in parte expeditior, in parte difficilior inter- | 22.1 |
| rogatio est. Difficilior hoc, quod raro umquam possunt ante | |
| iudicium scire quid testis dicturus sit, expeditior, quod cum | |
| interrogandus est sciunt quid dixerit. Itaque, quod in eo | 23.1 |
| incertum est, cura et inquisitione opus est, quis reum premat, | |
| quas et quibus ex causis inimicitias habeat, eaque in ora- | |
| tione praedicenda atque amolienda sunt, siue odio conflatos | |
| testes siue inuidia siue gratia siue pecunia uideri uolumus. | 5 |
| Et si deficietur numero pars diuersa, paucitatem, si abun- | |
| dabit, conspirationem, si humiles producet, uilitatem, si | |
| potentes, gratiam oportebit incessere. Plus tamen proderit | 24.1 |
| causas propter quas reum laedant exponere: quae sunt | |
| uariae et pro condicione cuiusque litis aut litigatoris. Nam | |
| contra illa quae supra diximus simili ratione responderi locis | |
| communibus solet, quia et in paucis atque humilibus accusa- | 5 |
| tor simplicitate gloriari potest, quod neminem praeter eos | |
| qui possint scire quaesierit, et multos atque honestos com- | |
| mendare aliquanto est facilius. Verum interim et singulos | 25.1 |
| ut exornare, ita destruere contingit aut recitatis in actione | |
| <testimoniis> aut testibus nominatis, quod iis temporibus | |
| quibus testis non post finitas actiones rogabatur facilius et | |
| frequentius fuit. Quid autem in quemque testium dicendum | 5 |
| sit, sumi nisi ex ipsorum personis non potest. | |
| Reliquae interrogandi sunt partes: qua in re primum est | 26.1 |
| nosse testem. Nam timidus terreri, stultus decipi, iracundus | |
| concitari, ambitiosus inflari, longus protrahi potest, prudens | |
| uero et constans uel tamquam inimicus et peruicax dimitten- | |
| dus statim, uel non interrogatione sed breui interlocutione | 5 |
| patroni refutandus est, aut aliquo, si continget, urbane dicto | |
| refrigerandus, aut, si quid in eius uitam dici poterit, infamia | |
| criminum destruendus. Probos quosdam et uerecundos | 27.1 |
| non aspere incessere profuit; nam saepe qui aduersus | |
| insectantem pugnassent modestia mitigantur. Omnis autem | |
| interrogatio aut in causa est aut extra causam. In causa, | |
| sicut accusatori praecepimus, patronus quoque altius et unde | 5 |
| nihil suspecti sit repetita percontatione, priora sequentibus | |
| adplicando saepe eo perducit homines ut inuitis quod prosit | |
| extorqueat. Eius rei sine dubio neque disciplina ulla in scholis | 28.1 |
| neque exercitatio traditur, et naturali magis acumine aut | |
| usu contingit haec uirtus. Si quod tamen exemplum ad imi- | |
| tationem demonstrandum sit, solum est quod ex dialogis | |
| Socraticorum maximeque Platonis duci potest: in quibus | 5 |
| adeo scitae sunt interrogationes ut, cum plerisque bene | |
| respondeatur, res tamen ad id quod uolunt efficere perueniat. | |
| Illud fortuna interim praestat, ut aliquid quod inter se | 29.1 |
| parum consentiat a teste dicatur, interim, quod saepius | |
| euenit, ut testis testi diuersa dicat. Acuta autem interrogatio | |
| ad hoc quod casu fieri solet etiam ratione perducet. Extra | 30.1 |
| causam quoque multa quae prosint rogari solent, de uita | |
| testium aliorum, de sua quisque, si turpitudo, si humilitas, | |
| si amicitia accusatoris, si inimicitiae cum reo: in quibus aut | |
| dicant aliquid quod prosit, aut in mendacio uel cupiditate | 5 |
| laedendi deprendantur. Sed in primis interrogatio cum debet | 31.1 |
| esse circumspecta, quia multa contra patronos uenuste testes | |
| saepe respondent eique praecipue rei uulgo fauetur, tum | |
| uerbis quam maxime ex medio sumptis, ut qui rogatur (is | |
| autem saepius est imperitus) intellegat, aut ne intellegere se | 5 |
| neget, quod interrogantis non leue frigus est. Illae uero pessi- | 32.1 |
| mae artes, testem subornatum in subsellia aduersarii mit- | |
| tere, ut inde excitatus plus noceat uel dicendo contra reum | |
| cum quo sederit, uel, cum adiuuisse testimonio uidebitur, | |
| faciendo ex industria multa inmodeste atque intemperanter, | 5 |
| per quae non a se tantum dictis detrahat fidem, sed ceteris | |
| quoque qui profuerant auferat utilitatem: quorum men- | |
| tionem habui non ut fierent sed ut uitarentur. | |
| Saepe inter se collidi solent inde testatio, hinc testes. Locus | |
| utrimque: haec enim se pars iure iurando, illa consensu sig- | 10 |
| nantium tuetur. Saepe inter testes et argumenta quaesitum | 33.1 |
| est. Inde scientiam in testibus et religionem, ingenia esse in | |
| argumentis dicitur: hinc testem gratia metu pecunia ira odio | |
| amicitia ambitu fieri, argumenta ex natura duci, in his | |
| iudicem sibi, in illis alii credere. Communia haec pluribus | 34.1 |
| causis, multumque iactata sunt, semper tamen iactabuntur. | |
| Aliquando utrimque sunt testes, et quaestio sequitur ex | |
| ipsis, utri meliores uiri, ex causis, utri magis credibilia | |
| dixerint, ex litigatoribus, utri gratia magis ualuerint. His | 35.1 |
| adicere si qui uolet ea quae diuina testimonia uocant, ex | |
| responsis oraculis ominibus, duplicem sciat esse eorum | |
| tractatum: generalem alterum, in quo inter Stoicos et | |
| Epicuri sectam secutos pugna perpetua est regaturne proui- | 5 |
| dentia mundus, specialem alterum circa partis diuinationum, | |
| ut quaeque in quaestionem cadet. Aliter enim oraculorum, | 36.1 |
| aliter haruspicum augurum coniectorum mathematicorum | |
| fides confirmari aut refelli potest, cum sit rerum ipsarum | |
| ratio diuersa. Circa eius modi quoque instrumenta firmanda | |
| uel destruenda multum habet operis oratio, si quae sunt | 5 |
| uoces per uinum somnum dementiam emissae, uel excepta | |
| paruolorum indicia, quos pars altera nihil fingere, altera | |
| nihil iudicare dictura est. | |
| Nec tantum praestari hoc genus potenter, sed etiam ubi | 37.1 |
| non est desiderari solet: 'Pecuniam dedisti: quis numerauit? | |
| ubi? unde?' 'Venenum arguis: ubi emi? a quo? quanti? per | |
| quem dedi? quo conscio?' Quae fere omnia pro Cluentio | |
| Cicero in crimine ueneficii excutit. | 5 |
| Haec de inartificialibus quam breuissime potui. |