Auctoratus ob sepeliendum patrem
Gladiator in quattuordecim gradibus ne sedeat. Quidam ut 302.pr.1
patrem sepeliret auctoravit se. Die muneris productus sub titulo causae
rudem postulante populo accepit. Postea patrimonium statutum per
leges equitibus adquisivit. Prohibetur gradibus.
DECLAMATIO
  Postea dicam qua causa paene gladiator factus sit, postea hoc quod 1.1
obicitur in laudem vertam; interim incipere libet ab ipsa lege. Ius certe
sedendi implet ingenuitas et census. Quaerendum est ergo an hic
gladiator sit aut fuerit. Non sumus magni legis interpretes: non ludum
nec harenam nec armorum scientiam complexa est, sed gladium. Cui 5
dubium est id exigendum esse in eo ex quo nomen gladiatoris ductum
est? Gladiator igitur est qui in harena populo spectante pugnavit. Nam 2.1
neque orator est qui numquam egit causam, neque accusator qui reum
in iudicium non deduxit, neque reus qui causam non dixit. 〚Videamus
et ipsius periculi causam.〛 Quaero an, si creditor post datam pecuniam
operas remisisset, diceres eum gladiatorem fuisse? 'In ludo fuit.' Fuerunt 3.1
doctores et medici et ministri, neque tamen [in] illo nomine tenentur.
'Productus est.' Et alii multi, spectaculi gratia. 'Sed adfuit pugnae.'
†Sed animum tenetis† cum praesertim hic ordo ex laude militiae hoc
nomen acceperit. Non ergo pugna per se turpis est, sed inhonesta pugna. 5
Dedit enim et familiis nomina: hinc Corvini, hinc Torquati, hinc Opimi.
Illum ergo maiores prohibuerunt theatro qui vilitate, qui gula se 4.1
auctorasset. Mutuatus est pecuniam ut patrem sepeliret, mutuatus unde
potuit; et quo turpius putas esse sic mutuari, hoc honestius fecit. Vidit
enim quid sibi accidere posset auctorato, sed illud crudelius putavit, si
pater insepultus iaceret: gladiatores sepeliuntur. Isti accusatores et 5.1
Cimoni illi quod patris corpus vicario corpore redemerit crimini darent.
Sed indicavit populo quare venisset in ludum: non pugnaturus, tantum
ut notius fieret exemplum. Num te, popule, iudicii tui paenitet?
Quomodo postea vixit? Quam frugaliter adquisiit, quam parce, quam 5
laboriose! Ausim dicere neminem sic ex hoc ordine, nec ex alio.