Apes pauperis
|
|
Damni per iniuriam dati sit actio. Pauper et dives in
|
13.pr.1
|
agro vicini erant iunctis hortulis. habebat dives in horto
|
|
flores, pauper apes. questus est dives flores suos decerpi ab
|
|
apibus pauperis. denuntiavit, ut transferret. illo non trans-
|
|
ferente flores suos veneno sparsit. apes pauperis omnes
|
5
|
perierunt. reus est dives damni iniuria dati.
|
|
Credo ego, iudices, plerosque mirari, quod homo tenuis et
|
1.1
|
iam ante quam quod habebam perdidi, pauper, ausus sim
|
|
iudicio lacessere divitem utique vicinum eumque notae in-
|
|
potentiae, expertae crudelitatis, in tantis fortunae viribus
|
|
perniciosum inimicum, etiam si venena non habeat. neque
|
5
|
hoc ipse periculum ignoro expertus non levi documento,
|
|
quanti steterit mihi, quod semel inperata non feci. sed ne-
|
|
que illud, iudices, damnum tolerabile est pauperi, cum tam
|
|
parvis etiam divites moveantur, et mihi, quamquam prope
|
|
nihil iam relictum est, quod perderem, si tamen ista impune
|
10
|
sustinenda sint, solacium erit iram potius quam contemp-
|
|
tum pati. nec sane vitae causa iam superest, si ad ceteras
|
|
humilitatis nostrae contumelias hoc quoque accedat, ut, si
|
|
habemus aliquid, migrandum sit, si perdidimus, tacendum.
|
|
unum oro, ne cui minor dignitate vestra videatur causa litis
|
15
|
meae. ante omnia enim non debetis expectare, uti pauper
|
|
magna perdiderim. sed quantulum est, quod abstulerit mihi
|
|
dives, minus est, quod reliquit. et tamen quis indignatur
|
|
apes formula vindicari, cum venenis etiam flosculi vindicen-
|
|
tur? quae tamen, iudices, quamquam eversus et ab omni
|
20
|
spe tuendae paupertatis exclusus, aequiore animo omnia
|
|
tolerarem, si cuius mihi conscius culpae etiamsi iniustam
|
|
poenam, meritam tamen iram tulissem. sed circumspicienti
|
|
omnia nihil mihi obici potest a divite, nisi quod vicinus sum.
|
|
Est mihi paternus, iudices, agellus, sane angustus et pau-
|
2.1
|
per, non vitibus consitus, non frumentis ferax, non pascuis
|
|
laetus; ieiunae modo glebae atque humilis thymi, et non
|
|
late pauperi casae circumiecta possessio. verum mihi vel
|
|
hoc fuit gratissima, quod non fuit digna, quam dives concu-
|
5
|
pisceret. in hoc ego vitae meae secreto remotus a tumultu
|
|
civitatis ignobile aevum agere procul ab ambitu et omni
|
|
maioris fortunae cupiditate constitui et, dum molesta lege
|
|
naturae transiret aetas, vitam fallere. hoc mihi parvulum
|
|
terrae et humilis tugurii rusticum culmen aequitas animi
|
10
|
regna fecerat, satisque divitiarum erat nihil amplius velle.
|
|
quid prodest? sic quoque me latentem invenit invidia. nec
|
|
ab initio, iudices, vicinus divitis fui; pares circa me habita-
|
|
vere domini, et frequentibus villis concors vicinia parvos
|
|
limites coluit. quod cives pascebat, nunc divitis unius hor-
|
15
|
tus. postquam proximos quosque revellendo terminos ager
|
|
locupletis latius inundavit, <postquam> aequatae solo villae
|
|
et excisa pagor<um> sacra et cum coniugibus parvisque li-
|
|
beris respectantes patrium larem migraverunt veteres co-
|
|
loni et latae solitudinis indiscreta unitas facta est, [post-
|
20
|
quam] ad apes meas divitis fundus accessit.
|
|
Namque ego, iudices, dum fortius opus permisit aetas,
|
|
terram manibus subegi, et difficultatem labore perdomui, et
|
|
invito solo nonnihil tamen fecunditatis expressi. cito labitur
|
|
dies, et proclivis in pronum fertur aetas; abiere vires, census
|
25
|
meus, defectaque labore senectus, magna pars mortis, nihil
|
|
mihi reliquit nisi diligentiam. circumspicienti, quod conve-
|
3.1
|
niret opus invalidae senectutis curae, succurrebat sequi pe-
|
|
cora, fetuque placidi gregis paupertatem tueri, sed ex omni
|
|
parte circumiectus divitis ager vix tenuem ad gressus meos
|
|
semitam dabat. quid agimus? inquam, undique vallo divi-
|
5
|
tiarum clusi sumus. hinc hortuli locupletis, hinc arva, inde
|
|
vineta, hinc saltus; nullus terra[e] datur exitus. quaeramus
|
|
animal, quod volet. nam quid apibus invenit natura prae-
|
|
stantius? parcae, fideles, laboriosae. o animal simile paupe-
|
|
ribus! et sane dabat occasionem mihi oportunitas hortuli
|
10
|
mei; est namque positus ad ortus solis hiberni, apricus om-
|
|
nibus ventis. modicus fusus ex proximo fonte rivus trepi-
|
|
dantibus inter radiantes calculos aquis utrimque ripa vi-
|
|
rente praeterfluit. satis consiti flores et viridis quamvis pau-
|
|
carum arborum coma nascentibus populis prima sedes,
|
15
|
unde ego frequenter consertum novae iuventutis agmen
|
|
ramo gravescente suscepi. nec me tanta capiebat voluptas,
|
|
quod fluentia ceris mella conderem, quod ad sustinendas
|
|
paupertatis impensas deferrem in urbem quod divites eme-
|
|
rent, quam quod adversus omnia lassae taedia aetatis habe-
|
20
|
bam senex, quod agerem: iuvabat aut lenta vimina vernis
|
|
fetibus texere vel, ne aestivus ardor aut hiberna vis gravi-
|
|
dam penetraret alvum, hiantis rimas tenaci linire fimo, aut
|
|
fessis apibus ultro praebere mella aut fugiens examen aere
|
|
terrere aut bella sedare pulveris iactu, tum, ne quid periculi
|
25
|
saltem singulis esset, avidas longe fugare volucres et arcere
|
|
parva <a>ditu animalia, reclusas interim scrutari apium do-
|
|
mos, ne per vacuas alvos foeda pestis insidiosas texeret
|
|
plagas.
|
|
Dederam laboribus meis iustam senex missionem; habe-
|
4.1
|
bam, quae pro me opus facerent. quo non penetras, livor
|
|
improbe, quidve scabrae malignitati clausum est? invidit
|
|
pauperi dives! cum evocasset me subito trepidum totoque
|
|
fortunae suae strepitu circumstetisset, 'quid? tu,' inquit,
|
5
|
'non potes imperare apibus tuis intra privatum volent, ne
|
|
hortorum meorum floribus insidant, ne in meo rorem le-
|
|
gant? remove, transfer!' inpotentissime tyranne, quo? num-
|
|
quid tam latum possideo agellum, ut illum apes transvolare
|
|
non possint? neque tamen tantum inerat pectori meo robur,
|
10
|
ut non perturbarer denuntiatione notae inpotentiae. volui
|
|
relinquere avitos lares et conscios natalium parietes et ip-
|
|
sam nutriculam casam iamque pauperem focum et fumosa
|
|
tecta et consitas meis manibus arbusculas destinatus exul
|
|
†decreveram†. volui, iudices, decedere, volui, sed nullum
|
15
|
potui invenire agellum, in quo non mihi vicinus dives esset.
|
|
Nec tamen licuit diu quaerere. forte serenus pura luce
|
|
fulserat dies, et hilaris matutini solis tepor ad cotidiana
|
|
opera laetius solito agmen effuderat. quin ipse spectator
|
|
operis (praecipua namque haec mihi voluptas erat) proces-
|
20
|
seram sperans fore, ut viderem, quemadmodum aliae libra-
|
|
tae pinnis onera conferrent, aliae deposita sarcina in novas
|
|
prorumperent praedas, et, quamquam angusto festinaretur
|
|
aditu, turba tamen exeuntium non obstaret intrantibus,
|
|
aliae militaribus castris pellerent vulgus ignavum, aliae
|
25
|
longum permensae iter fatigatae anhelitum traherent, haec
|
|
ad aestivum solem porrectas panderet pinnas. miserum me,
|
|
ignoscite modo gemitibus meis: non flosculos perdidi, nec
|
5.1
|
caduca folia proximo lapsura vento; [apisci K cum volarent]
|
|
suffugium tenuitatis meae, solacium senectutis amisi. num-
|
|
quam me alias pauperem putavi. triste me excepit silentium
|
|
et inanis alvei inchoata tantum opera et rudes cerae. vos,
|
5
|
iudices, aestimate, quatenus recipiatis hunc adfectum
|
|
meum: libenter bibissem, si invenissem, venenum.
|
|
Hoc mihi damnum non brumae glacialis penetrabilis <in-
|
|
tulit> rigor; non suppressi longa siti flores induxerunt ieiu-
|
|
nam miseris famem, non aviditas iniusta domini nihil mellis
|
10
|
reservavit; non aliquis fessas morbus invasit, non damnatis
|
|
sedibus suis avias fuga petiere silvas. apes pauper miser in
|
|
opere perdidi. paravit homo nefarius ante omnia tantum
|
|
veneni, quod posset et divitis hortis satis esse, et linivit
|
|
flores maleficis sucis et in venenum mella convertit. sparsit
|
15
|
omnibus floribus mortem, et quanto plura interim corrupit
|
|
quam quae apes abstulissent! illae studio cotidiani operis
|
|
excitatae, ut primum aurora lucem vocavit, in adsueta mise-
|
|
rae pascua volant, ut, ante quam noctis umorem radii solis
|
|
ebiberent, matutinos legerent rores et caelestis aquas ad
|
20
|
horreum ferre possent, nec sibi sed operi biberent. hic triste
|
6.1
|
spectaculum et tantum non ipsi, qui fecerat, miserandum:
|
|
illa ad primum feralis suci haustum insolito consternata
|
|
gustu fugit, sed fugisse nihil prodest. illa longiores expeti-
|
|
tura pastus in altum tollitur vitamque in aura relinquit. haec
|
5
|
primo statim flosculo inmoritur. illa rigescentibus morte pe-
|
|
dibus exanimis, sicut haeserat, pendet. alia defecta nisu vo-
|
|
landi adhuc per terram languide repit. si quas tamen usque
|
|
ad sedem suam distulit mors lentior, sicut aegrae solent sub
|
|
ipsis pendere portis, in globum nexas et mutuo amplexas
|
10
|
mors sola divisit. quis figurare possit, quis dicere, quam
|
|
multas mali formas, quam varia leti genera fecerint tot mor-
|
|
tes! semel ut ipse tristem finiam expositionem, dicendum
|
|
est: omnes perdidi. celebre illud alvearium et domino suo
|
|
notius ad nihilum recidit.
|
15
|
Audete nunc lacessere divitem, quibus vitae causa super-
|
|
est, exerite libertatem fortibus verbis, si quid offenderit; et
|
|
quod difficillimum fuit iam expertus est: venenum. quod si
|
|
mihi fortuna vel ingenii vires vel suas dedisset, crimen istud
|
|
non privatam taxationem formulae merebatur. venenum le-
|
20
|
ges habere, emere, nosse denique vetant, inevitabilem pe-
|
|
stem occulta fraude grassantem. male haeret ibi innocentia,
|
|
ubi in potestate est secretum scelus. [velut] venenum, et
|
|
quidem praesentaneum, inventum, compositum, datum est.
|
|
quantulum interest, quis biberit! homo dedit; et homini dari
|
25
|
potest. non adeo desunt odiorum causae, ut iam rara simul-
|
|
tas sit, et, ut videatur aliquis nihil magis quam [m]alios
|
|
odisse, libebit aliquando longius manum porrigere et indul-
|
|
gere animis. credite mihi, iudices: difficilius est venenum
|
|
invenire quam inimicum.
|
30
|
Sed me conscia mediocritatis infirmitas intra meas tan-
|
7.1
|
tummodo continet querelas. nam damnum, id est, iudices,
|
|
gravissimum pauper vulnus accepi. quod mihi diutius de-
|
|
flendum apud vos quam probandum est, nam coarguendi
|
|
quidem criminibus quis labor est adversus confitentem? ha-
|
5
|
bent divites hoc quoque contra nos contumeliosum, quod
|
|
non tanti videmur, ut negent. porro qui confessum defendit,
|
|
non absolutionem sceleris petit, sed licentiam. longius ista,
|
|
quam timui, quaestio pertinet; non de praeterito tantum
|
|
litigamus; hoc agitur, ut, etiam si quid forte reparavero,
|
10
|
iterum diviti liceat occidere.
|
|
In duas enim, quantum animadvertere potui, quaestiones
|
|
dividit causam: an damnum sit, et an iniuria datum. negat
|
|
esse damnum, quod animal liberum et volucre et vagum et
|
|
extra imperia positum perdiderim. negat iniuria datum,
|
15
|
quod in privato suo, quod eas, quae sibi nocerent, extinxe-
|
|
rit, postremo, quod sparso tantum per flores veneno ipsae
|
|
apes ultro ad mortem venerint. ut nihil esset, quod his pos-
|
|
sem respondere, aequum erat inter vicinos sic agi? sed ex-
|
|
cutiam singula, nec prius meis argumentis nitar, quam di-
|
20
|
versa reppulero, quoniam quidem quaeritur, an damnum sit
|
|
perdere, quod lucrum est habere.
|
|
Liberum est animal, puta; non dico fetus meis manibus
|
8.1
|
exceptos et in tutam conditos sedem et, reservatis ad sup-
|
|
plementa generis favis, examen vernaculum, quoniam qui-
|
|
dem tyrannorum iura defendis, natos in privato meo. puta
|
|
me vel inanis arboris trunco vel cavis inventos petris do-
|
5
|
mum favos retulisse; multa nihilominus, quae libera fue-
|
|
rant, transeunt in ius occupantium sicut venatio et aucupa-
|
|
tio. nam, ut cetera animalia hominum causa finxerit provi-
|
|
dentia, quod omnibus nascitur, industriae praemium est.
|
|
quid autem non liberum natura genuit? taceo de servis,
|
10
|
quos bellorum iniquitas in praedam victoribus dedit, isdem
|
|
legibus, eadem forma, eadem necessitate natos; ex eodem
|
|
caelo spiritum trahunt, nec natura illis sed fortuna do-
|
|
minum dedit. cur infrenatis equis victor insidet, cur iniusto
|
|
cotidie iugo boum colla deterimus, cur in usum vestium
|
15
|
saepe pecori lanae detrahuntur? taceo de sanguine et epulis
|
|
per mortem paratis. si omnia, quae libera generantur, na-
|
|
turae reddemus, desinitis divites esse. si vero haec condicio
|
|
est, ut quicquid ex his animalibus in usum hominis cessit,
|
|
proprium sit habentis, profecto quicquid iure possidetur,
|
20
|
iniuria aufertur, ut volucres †mutae et alia, quae per rusti-
|
|
cas villas quaeque ditibus cellis saginantur, in quibus tamen
|
|
domini <non> ambigua possessio est, et vaccae et armenta
|
|
et omne pecudum genus.
|
|
'Sed illa inpositus cohibet magister.' peiusne domino in
|
9.1
|
his ius est, quibus custode non opus est? nam si hoc dici[ti]s,
|
|
nihil esse nostrum, quod perire possit, ex nullius animalis
|
|
damno haec edi formula potest. nam et errare pecudes so-
|
|
lent et fugere mancipia. si hoc in ceteris non obstat, <apes>
|
5
|
vagari tu nolles, in opus exire et ad cotidianum censum
|
|
laboris assidui non detractare militiam? at non ipsae do-
|
|
mum sua sponte revolant finemque laboris sui sole metiun-
|
|
tur, et omnis intra solitas domos turba conditur, noctemque
|
|
modesto silentio trahunt? age porro, ut non sit earum certa
|
10
|
possessio, dum volant, nempe cum remearunt, cum cludi,
|
|
transferri, donari, venire possunt, in potestate sunt. quo-
|
|
modo autem potest sine damno meo perire, quod cotidie
|
|
meum est?
|
|
'At extra imperia positum est.' mirum hercules, si negato
|
15
|
commercio sermonis humani sunt in ceterorum animalium
|
|
forma. tamen quam dominus dedit, incolunt sedem, lasci-
|
|
vientem luxuria fugam tinnitu conpescimus. etiam, si diver-
|
|
sis regibus coorta seditio ad bellum inflammavit iras, exiguo
|
|
pulvere vel unius poena ducis residit omnis tumor. illa vero
|
20
|
admiranda sedulitas, quod operi totus insumitur dies, in
|
|
dominorum reditus ablata supplentur. age, si obsequi pos-
|
|
sent, quid amplius imperares?
|
|
Intellego his vanis ultra necessitatem esse responsum. si
|
|
non sunt apes meae, ne id quidem, quod his efficitur, meum
|
25
|
est; atqui nulla umquam inveniri potuit inpudentia, quae
|
|
fructus mellis in dubium vocaret. hoc ergo fieri forte potest,
|
|
ut quod nascitur, meum sit, quod generat, alienum? age, si
|
10.1
|
mihi alvei furto abessent, utrum nulla daretur actio? an
|
|
viminis modo vilisque texti pretium formula taxassem, et
|
|
proinde agerem, quasi inanes perdidissem? nisi fallor, esset
|
|
aestimatio et apum. an tandem quas subripere non liceret,
|
5
|
liceat occidere? non est damnum, quod exutus sum, quod
|
|
reditus perdidi, quod annuos fructus, praesidia paupertatis
|
|
amisi? non est damnum id perdidisse, quod, ut proximo
|
|
utar argumento, si habere voluero, emendum est? quid
|
|
ergo tibi opus est maleficis sucis, cum liceret palam truci-
|
10
|
dare et plenas vel cremare igni vel aquis inmergere alvos?
|
|
an est aliquod animal, quod non liceat nisi venenis occi-
|
|
dere?
|
|
'Ut damnum sit,' inquit, 'iure tamen feci in privato meo.'
|
|
per fidem vestram, iudices, succurrite exemplo; non sufficit
|
15
|
his partibus unus rusticus pauper, obviam publice eundum
|
|
est et obiciendae adversus nascentem licentiam consensu
|
|
manus. credite mihi, maior lite quaestio est. hoc vobis hodie
|
|
iudicandum est, ubi scelus facere non liceat. nam cur non
|
|
hoc idem de homicidio respondeat, cur non de latrocinio?
|
20
|
non enim iure ista sed modo differunt. aperitur ingens fu-
|
|
rori via, et obluctantia diu legum velut claustris scelera li-
|
|
bera porta prorumpunt. si in privatum iura non veniant, et
|
|
in manifestissima quoque noxa non de facto quaeritur, sed
|
|
de loco, non aequa portione cum sceleribus terras divisi-
|
25
|
mus; ubi enim non iam divitum privatum est? parum est
|
11.1
|
proximos <solo> aequare terminos et possessiones suas ve-
|
|
lut quasdam gentes fluminibus montibusque distinguere.
|
|
iam etiam devios saltus et silvas vasta solitudine horridas
|
|
occupant, tot<ae> aquae intra paucorum umbram latent, e
|
5
|
finibus suis populus excluditur, nec ullus procedentis finis
|
|
est, nisi cum et in alterum divitem inciderit. adhuc tamen
|
|
spolia transeuntium et abacti pecorum greges sub hoc titulo
|
|
defendebantur; iam privati veneni transcriptio est? iterum
|
|
ac saepius, iudices, admoneo, considerate, dis<pi>cite: aut
|
10
|
nihil usquam contra ius licet aut in privato omnia.
|
|
'Etenim adversus inferentem damnum iusta ultio fuit.'
|
|
dicam nunc, quam iniqua sit invicem iniuriae conpensatio
|
|
quamque non solum legi adversa sed paci? barbarorum mos
|
|
est populorum, quos procul omni iuris humani societate
|
15
|
summotos proxime beluis natura efferavit. nos ideo magi-
|
|
stratus legesque a maioribus nostris accepimus, ne sui quis-
|
|
que doloris iudex sit, et adsiduae scelerum causae [se] re-
|
|
bellant, si ultio crimen imitabitur. damnum accepisti? erat
|
|
lex, forum, iudex, nisi si vos iure vindicari pudet. at meher-
|
20
|
cule, si ad arma mittimur, et instituitur perniciosa nocendi
|
|
contentio, et in vicem legis ira succedit, premetur quidem
|
|
obnoxia infirmitas, et paucorum dominio subiecta plebes
|
|
triste servitium perferet; est tamen et pauperibus interim
|
|
dolor, et, ut facilius nobis noceri potest, ita vobis latius.
|
25
|
postremo, placeas licet tibi opum tuarum fiducia, dives; si
|
|
mihi vivere non expedit, pares sumus.
|
|
Quid ergo? si quid tibi damni attulissent apes meae, non
|
12.1
|
mihi auferretur [r]actio, sed forsan aliqua daretur et tibi.
|
|
nunc vero quid quereris? credo, depopulatos agros eversos-
|
|
que reditus; non enim debet leve esse damnum, quod dives
|
|
ferre non possit. 'decerpebant,' inquit, 'flores meos.' ecquid
|
5
|
intellegitis, iudices, quanto dolore dignum sit quod ego per-
|
|
didi, si etiam hoc damnum est? 'flores aufere<bant>.' ita
|
|
plane. alioquin tu illos in vetustatem reservabas, et dura-
|
|
rent adhuc, nisi ad hortum tuum apes venissent. cuius rei
|
|
inveniri potest brevior aetas? namque dum inmaturos exte-
|
10
|
rior alligat cortex, nondum dixeris florem. paulatim deinde
|
|
vividiore suco tumescit uterus et albentis accipit rimas, nec-
|
|
dum tamen flos est. at cum se ruptis iam tunicis in patulum
|
|
capita fuderunt et velut fissa in orbem, iam quae tenera
|
|
eorum videtur maturitas et ingenitus occasus est, et iam
|
15
|
sine ventis quoque soluta natura labitur gratia, nec quic-
|
|
quam est flos nisi novus. quare si dicerem: abstulere peri-
|
|
tura, et, quae protinus humi iacuissent, in usus hominum
|
|
conversa, inauditus tamen livor videretur etiam apibus invi-
|
|
dere. nunc vero disserendum mihi est, quam momentosa sit
|
20
|
huius animalis rapina? nescimus, qua pernicitate plerum-
|
|
que vix contactis floribus revolet discurratque per singulos
|
|
velox experimento, quam etiam, ubi inmorantur, libratis
|
|
pendeant alis? quis umquam quod ferentem apem viderat,
|
|
ubi deesset, invenit? quantulum vero est, quod ex his manu
|
13.1
|
consitis floribus legant! prata silvaeque vel maturae fructi-
|
|
bus vites et fraglantes thymo colles, quantum coniectura
|
|
suspicari potest, pabulum ministrant. non omnibus floribus
|
|
carpunt utilia operi suo, sed in omnibus quaerunt. praesens
|
5
|
quidem illa protinus redditur merces, quod omnibus, qui-
|
|
bus insedere, odorem mellis inspirant et brevi contactu vim
|
|
sui relinquunt. hoc tu damnum intellegis? hoc veneno vin-
|
|
dicas, quod mehercule inhumane etiam fumo prohibuisses?
|
|
An non te se<du>lus vicinus colui, non frugum mearum
|
10
|
primitias omni vere misi, non, si quis ceris novis candidior
|
|
incidit favus, tuis reservatus est mensis, cum parvis medio-
|
|
critate munusculis illa semper adiceretur commendatio:
|
|
'hoc tibi mittunt apes meae'? puto, relata est mihi gratia!
|
|
'Admonui,' inquit, 'et, ut transferres, denuntiavi.' idcirco
|
15
|
contumacem merito punisti? non enim video, quid aliud
|
|
patricinio tuo conferat haec denuntiatio supervacua; si non
|
|
licuit tibi facere quod queror, iniusta; si licuit, iusta; aut
|
|
sine ista, aut ne cum ista quidem valeat. pudoris vero quod
|
|
velamentum est male audire culpa, defendi superbia! an
|
20
|
tandem tuas pecudes quamvis diffusa stabula non capient,
|
|
tibi omne armentis mugiet nemus, tu gregibus arva sulcabis,
|
|
et ad excolendos agros procedet ignota etiam vilicis familia,
|
|
tuis horreis populi annona pendebit, nec tamen invidebi-
|
|
mus, nec quisquam tam<en> grave putabit sibi istud fortu-
|
25
|
nae tuae pondus? nos si paucas apes intra angustias paupe-
|
|
ris horti conposuimus, quae tamen vobis mella faciunt, id
|
|
prorsus indigne ferendum est, et, quod numquam fando
|
|
cognitum est, vicinus diviti pauper molestus est? adeo
|
14.1
|
parum est plurimum possidere, ut, cum servis quoque ve-
|
|
stris habere peculium liceat, invidiosum nobis putetis quic-
|
|
quid egestatis nomen excesserit? tam honestis in hac, ut
|
|
putamus, aequissima libertate legibus vivimus, ut nobis ha-
|
5
|
bere medellam non liceat, vobis habere liceat venena?
|
|
Postremo quidem divitis patrocinio non putavi, iudices,
|
|
respondendum, nisi rideri vestram maiestatem contume-
|
|
liosa defensione non ferrem. 'ultro enim,' inquit, 'ad mor-
|
|
tem venerunt apes tuae.' ita plane; alioquin tu venenum
|
10
|
floribus dederas. impudentiaene, iudices, eius adsignem, si
|
|
hoc nihi<l> apud vos obtinuerit, an stultitiae, si speravit? si
|
|
venenum homini dedisset, diceret ipsum labiis admovisse
|
|
pocula; si percussorem posuisset in saltu, ipsum in insidias
|
|
ultro venisse clamaret; si telum obiectasset in tenebris, inla-
|
15
|
tum sua culpa contenderet. ego, iudices, quid dico? duo
|
|
esse sola, quae omni in crimine spectanda sint, animum et
|
|
eventum. quis animus divitis fuit, cum venenum sparsit? ut
|
|
apes perirent. quis eventus? perierunt. in summa, iudices,
|
|
quis dubitat, quin damnum ei sit imputandum, sine quo non
|
20
|
accidisset?
|
|
Intellego neque prudentiam vestram desiderare plura de
|
15.1
|
causa neque vestram fidem ac religionem egere exhorta-
|
|
tione vere iudicandi. quid moror igitur? tenet me dolor et
|
|
adsuetae voluptatis desiderium. sunt quaedam in hac causa,
|
|
quae sarcire poena non possit. maior forsitan materia vi-
|
5
|
deatur adfectus, si pauperes amare nisi parva non possu-
|
|
mus, et necessario nobis pretiosa, quae sola sunt. animum
|
|
meum extinctae unius horae momento tot animae movent
|
|
. . . quod perierint de me bene meritae. quin ipsum leti ge-
|
|
nus addit indignationem: veneno perierunt! quis hoc ulla
|
10
|
satis persequi possit invidia? apes veneno! haec illis gratia
|
|
refertur, quod fructibus nostris invigilant, quod cotidiana
|
|
statione laboris adsidui ne damno quidem summoventur?
|
|
nam ut cetera animalia videtur mihi natura usibus nostris
|
|
genuisse, haec etiam deliciis, cum eo quod in illis, quae vel
|
15
|
scindendo solo vel maturando itineri comparamus, multus
|
|
ante reditus insumitur labor, et, cum perdomanda, cum
|
|
alenda sint, nihil tamen possunt sine homine, et tantum
|
|
coacta prosunt. apes <opus> faciunt iniussae, ac sine ullo
|
|
rationis humanae ministerio totus fructus ultro venit. adice
|
20
|
quod cetera aut satis incurrunt aut vitibus nocent, prima-
|
|
que, ut fama est, hostiae causa pecudi fuit laesa fruges.
|
|
harum ita innoxius per prata silvasque discurrit labor, ut
|
|
tantum factum opus appareat.
|
|
Qua satis digna prosequar laude? dicam animal quodam-
|
16.1
|
modo parvum hominis exemplar? hoc humana excogitare
|
|
non potuit sollertia. etiam ratio nostra, quae sub terris lu-
|
|
crum invenit, quae maria inquisitione sua sideribus inmis-
|
|
cuit, hoc tamen efficere, consequi, imitari non potuit.
|
5
|
venena potius invenimus. iam primum futurae laudabilis
|
|
vitae digna principia: non illas libido progenerat, domitrix-
|
|
que omnium animalium Venus, utque homines in excusa-
|
|
tionem sui fabulis tradiderunt, etiam deorum potens, has
|
|
regnis suis excepit. abest inimica virtutium voluptas castis
|
10
|
sine labe corporibus: solae omnium non edunt fetus sed
|
|
faciunt. ipsae paulatim, sicut stipatae sunt per mella, vives-
|
|
cunt, et, ut oportet, animal laboriosum ex opere nascitur.
|
|
inde ut adolevit iuventus, et ad similes labores aetas robo-
|
|
rata convaluit, relinquitur liber parentibus locus, et, ne co-
|
15
|
acta in angustum multitudo nova turba laboret, quasi habita
|
|
verecundiae ratione cedit populus minor, suspensumque
|
|
proximis ramis examen humanas manus expectat; acceptas
|
|
cum fide colit sedes. et, cum ingenia nostra, quae nos scili-
|
|
cet ambitiosi nostri aestimatores proxima divinis credimus,
|
20
|
ad percipiendas disciplinas multo labore desudent, nulla
|
|
apes nisi artifex nascitur. quid credas aliud quam divinae
|
|
partem mentis his animis inesse? quid praecipuum referas?
|
|
non, ut cetera animalia per pastus vaga, incertum quieti
|
17.1
|
capiunt cubile noctis arbitrio semper habitatura<e>, sed tu-
|
|
tae sedes continent; urbes tectis, turba populos imitantur.
|
|
non ut ferae volucres, non praesentis modo cibi memores in
|
|
diem vivunt; duraturus hiemi reponitur victus, et repletis
|
5
|
vere cellis tutus annus est. etiam cum ad humanos usus
|
|
opera subducta sunt, reparare amissa contendunt, et labor
|
|
damno incenditur, et numquam deficit animus ante quam
|
|
locus. quid, quod inter animalia, quae non verba coniun-
|
|
gunt, non vincla rationis invicem nectunt, tantus operis con-
|
10
|
sensus est, tanta difficillimae rei laboris concordia? non hu-
|
|
mano vitio in proximos quaeque usus lucrum ducit; in pu-
|
|
blicum vivitur, et communes opes congeruntur in medium,
|
|
nec fas est delibare gustu prius quam plena horrea securos
|
|
spondeant menses. quis porro tantus ardor operis quaeve
|
15
|
officiorum partitio, ut aliae congerant onera, aliae acci-
|
|
piant, aliae linant! quae severitas in castiganda inertia!
|
|
multa dictu visuque miranda: praevidere tempestates nec
|
|
dubio se caelo tradere nec ultra viciniam nubilo tendere.
|
|
iam si levis iniquior aura rapuit, ad dirigendos in destinata
|
20
|
cursus modico lapilli pondere librare pinnas. illa maiorum
|
|
pectorum: motis pro rege castris procurrere et inire bella
|
|
mortemque honestam pro duce oppetere. adice quod, si
|
|
quas aut aetas longior aut morbus oppressit, efferuntur
|
|
prius corpora, posteriorque operum quam funerum cura
|
25
|
est. quid inligare cruribus flores, quid ore sucos in publicum
|
18.1
|
ferre? me tamen ipsius operis praecipua admiratio subit:
|
|
non eas temere nec fortuito figuram et sedes modo repo-
|
|
nendis cibis quaesisse credas; rudis cera componitur, acce-
|
|
dit usibus inenarrabilis decor. nam primum tenacibus vin-
|
5
|
culis fundamenta suspendunt, tum ab exordio in omnem
|
|
partem opus aequaliter crescit, nec quicquam ex inchoatis
|
|
parum est quod non sua portione perfectum. †sit iam† nec
|
|
alia parte opus esset. <ipsi enim sibi invicem anguli haerent,
|
|
et ita mutuo vinciuntur atque inligantur, ut, quod voles, id
|
10
|
medium sit.> gemina frons ceris imponitur, et, cum forami-
|
|
nibus tantum spatium detur, quantum ad generanda ex-
|
|
amina <na>tura[m] apum capiat, his textis, ne universi mellis
|
|
effluat pondus, intersaepta onera cluduntur. quis non stu-
|
|
peat hoc fieri posse sine manibus, nulla interveniente doc-
|
15
|
trina hanc artem nasci? quid non divinum habent, nisi quod
|
|
moriuntur!
|
|
An vero auctorem vini Liberum colimus, primitiae fru-
|
19.1
|
gum Cereri referuntur, inventrix oleae Minerva <ve>nera-
|
|
tur, mella genuisse minus est et in temperanda gustus vo-
|
|
luptate tantum effecisse, quantum ne ipsa quidem rerum
|
|
natura per se potuit? ad plurimarum incursus valetudinum
|
5
|
remedium est praesentissima medicina—nam quod ad cibos
|
|
quidem pertinet, divites viderint. his animalibus aliquis insi-
|
|
diari potuit, et insidiari qua re mella facerent, haec pestife-
|
|
ris sucis, exquisita per fraudem morte confecit, et, quod sit
|
|
indignissimum, quo facilius deciperet, fortasse venena
|
10
|
melle permiscuit? quae tam inhumana crudelitas, quis tam
|
|
inauditus livor! nihil est enim, quod utaris patrocinio tuo,
|
|
dives: paucorum damno foliorum doluisse te simulas? dum
|
|
meas apes occidere vis, flores tuos inutiles fecisti.
|
|