Infamis in matrem I
Malae tractationis sit actio. Speciosum filium, infa- 18.pr.1
mem, tamquam incestum cum matre committeret, pater in
secreta parte domus torsit et occidit in tormentis. interrogat
illum mater, quid ex filio compererit; nolentem dicere ma-
lae tractationis accusat. 5
Etsi, iudices, callidissimus parricida facinus suum sic ordi- 1.1
navit, ut vobis matrem faceret invisam, sive dissimularet
misera mortem filii sui, sive quereretur, tantaque mon-
strorum novitate circumdatam eo perduxit, ut sibi videatur
infamaturus iterum vel patientiam nostram vel dolorem, 5
matri tamen, <in> cuius calamitatibus †ne minimum sibi
vindicat orbitas locum, ideo ad vos fugiendum fuit, ut scire-
tis non illi praestari, quod tacet maritus. laudo, iudices,
laudo miseram, quod interrogare noluit domi, quod nihil
fecit et ipsa secreto. hic coram civitate, coram liberis ac 10
parentibus et, licet dissimulare parricida videatur, coram
rumore mater inquirit, quid tormentis unici quaesierit, quid
morte compererit. respondeat saltim reus, fateatur iratus,
cui in peracta crudelitate modestia[e] frontis obstitit. nec
uxori potest videri parcere, de qua scire voluit, an esset 15
incesta, nec filio, quem, tamquam sciret, occidit.
  Ante omnia igitur, iudices, mulier infelicissimi pudoris
hoc ab adfectibus publicis petit, ne vobis accusare videatur:
ream se incesti, ream parricidii putat, exhibet populo con-
scientiam suam et adversus quemcumque sermonem, quod- 20
cumque secretum marito famaeque praestat interrogandi
potestatem. vellet innocentiam suis probare visceribus, vel-
let in eculeos, in ignes hanc miseram praecipitare pietatem.
ignoscite, iudices, inpatientiae, quae contra callidissimam 2.1
dissimulationem libertate doloris exaestuat; incestum pro-
baretur silentio patris, si taceret et mater.
  Equidem, iudices, tam contrarios adfectus senis satis ad-
mirari, satis stupere non possum: in rumore tam suspicax, 5
post tormenta <tam> patiens, modo ad fabulas vulgaresque
sermones pronus ac facilis, in orbitate, in parricidio, <in>
reatus quoque dolore conticuit. quo repente conversus est,
in quam modestiam desperationemque defecit? torsit tam-
quam dicturum, tacet, tamquam dixerit. fidem igitur ve- 10
stram, iudices, ne cui praestet magnae severitatis auctorita-
tem non posse defendi, neve ideo suspicari nefanda malitis,
quia se silentio parricida miratur. parcere nunc illum cui-
quam tacendo creditis? loqui se cum maxime putat, et, si
bene artes et profundae mentis consilia perspicio, respon- 15
dere sibi videtur plus quam mater interrogat. fallitur, quis-
quis hunc esse credit inexplicabilis doloris aestum et inter
silentii confessionisque causas miserum pudorem; alium ex-
itum non habet, quam ut respondere nolle videatur, quis-
quis filium occidit et probare non potest, propter quod de- 20
buerit occidi.
  Coniungat, quantum volet, nocentissimus senex cum ru- 3.1
more populi silentium suum, et relaturae ordinem tristissi-
mae sortis conlata malignitate cludat ora, compescat audi-
tus. securi tamen estote, mortales, fas est, fas est innocen-
tissimae matri velut in templis, velut apud ipsos proclamare 5
superos: 'amavi filium meum!' matrona, iudices, cuius puel-
lares annos, primam rudemque coniugii mentem nulla libi-
dinum respersit infamia, cui impudens rumor, suspicax ma-
ritus nihil umquam potuit obicere nisi filium, quae pudici-
tiae prima fiducia est, edidit partum, quem maritus agno- 10
sceret. non timuit, ne stupra furtivosque concubitus parvuli
vultus aut crescentis infantiae similitudo detegeret. natum
de te continuo, si quid ipsi creditis, inpatientius complexa
quam reliqui parentes non in nutrices nec in ministeria se-
posuit; suis aluit uberibus, suo fovit amplexu. numquid et 15
hos annos, parricida, numquid et pueritiam miseri iuvenis
infamas? actum est de sacrorum nominum fide, si, ut videa-
tur innocens mater, aetas tantum filii facit. accendebat hanc
erga unicum optimae matris inpatientiam rigidus pater,
asper maritus, et sibi videbatur parum implere, quem pro 20
duobus conferebat, adfectum. rarus hic namque ad oscula,
difficilis amplexibus, et qui unicum aspiceret animo, quo
quandoque posset occidere, fecit, ut notabilior esset caritas
matris. omnis igitur miserae sermo cum filio, omnis in pu-
blicum pariter egressus. gaudebat etiam, quod laudandus 25
occursibus, quod omni frequentia coetuque conspicuus po-
pulo iam ipse fateretur, quod plus amaretur a matre. mise- 4.1
remini, iudices, ne nefandas suspiciones maritum ex ullius
traxisse credatis indiciis; suum rigorem, suum tantum secu-
tus est animum. filium si non ames, videatur tibi mater
adamasse. 5
  Questurum nunc me, iudices, putatis de licentia sermonis
humani? ego vero iuxta hunc patrem non accuso rumorem.
quae materia fabulae tam inpudentis, qui fuerit auctor, iste
probavit, qui credidit. facillimum fuit, ut loqueretur popu-
lus de incesto, de quo mirabatur patrem suspicari. 10
  Haec sunt, iudices, quae mater fecit secure, simpliciter,
palam, coram marito, coram civitate. referat nunc suum iste
secretum. iuvenem, quae integritatis prima simplicitas est,
nihil timentem in partem domus, qua nulla proclamatio,
nullus poterat gemitus audiri, rapuit, abduxit. ibi verberi- 15
bus, ignibus, omni crudelitatis arte consumpsit. quis um-
quam, iudices, peius de innocentia temporum, de sacris me-
ruit adfectibus? torsit filium, ut probaretur incestum; occi-
dit, ut crederetur.
  Ponite nunc ante oculos, iudices, duorum parentum con- 20
fessionem. mater exclamat: 'filium amavi!' pater dicit: 'oc-
cidi.' nefas est utrumque putetis innocentem. iam quidem,
nocentissime senex, grande deprehensae feritatis indicium
est, quod, cum filium occideris, ut interrogeris, expectas:
non erumpis ab illo secreto tuo terribilis in publicum, et 25
homo filii cruore perfusus non proclamas, non deos homi-
nesque testaris, non occidis et matrem? scilicet modestia te
scelerum tuorum cum maxime decet, et ideo tibi relinquis,
unde sis quietae patientiae: miser parcis uxori, coniugales 5.1
deos et lectuli iura revereris. o quam non habet nec quod
mentiatur!
  Malae tractationis agimus. placet ergo, iudices, ut illa
voce, qua matrimoniorum conquerimur iniurias, gemitu, 5
quo corporum contumelias, damna cultus et negatos in pu-
blicum deflemus egressus, orbitates ac liberorum suprema
plangantur? quid tamen facere vultis miserum dolorem, si
non habet aliam sexus hic legem, si intra iuris huius angu-
stias omnis nuptiarum querela constricta est? mater, quae de 10
morte filii maritum malae tractationis accusat, non vindicat,
sed probare contenta est, quod non debuerit occidi.
  Omittamus paulisper, iudices, orbitatis tristissimae dolo-
rem, et in parricidio malae tractationis reddamus aliunde
causas. ita non iuste quereretur uxor, si diceret: 'adulterium 15
de me facile suspicatus es, cito credidisti'? matronalis pudor
tutelam non ex sua tantum innocentia habet, infirmitas
huius sexus non potest totam [in]probitatis existimationem
debere tantum moribus suis; omnis in feminas venit mari-
torum praedicatione reverentia, omnes sermones originem 20
de vestris pectoribus accipiunt. tristior vultus, querela, fa-
stidium fatum est coniugii. de pudore pronuntiat, mittit in
ora populi, mittit in fabulas. hoc proxima ministeria nar-
rant, hoc exteri putant. nemo peiore exemplo temere de
uxore credit, quam cui omnes credituri sunt. sane faciat vos 25
pronos ad suspiciones nimia caritas, et <ex> inpatientia dili-
gendi plerumque descendat, ut credas facile, quod timeas;
furtiva stupra raptosque concubitus obiciat vel falso mari-
tus; fas est, fieri solet; parcius tamen, si iam sit et mater, si
in fidem castitatis uxoria fecunditate profecerit. quid, si sit 30
iam iuvene quoque filio severa, iam nurum nepotesque pro-
spiciat? miseremini temporum, ne alienae innocentiae in- 6.1
terpretationem de suis quisque moribus trahat. incestum
posse fieri pater hoc solo vult probare, quod filium potuit
occidere.
  'Rumor,' inquit, 'fuit.' est hercules, cui contra rerum na- 5
turam, contra parentes liberosque credatur! 'rumor fuit.'
hoc ergo sic audiemus, tamquam si diceres: 'conscius detulit
servus, nuntiavit ancilla, inprovisus adstiti, dum non timeor,
adveni'? rogo, iudices, utrum credibilius putatis incestum
de matre an de rumore mendacium? rem inpudentissimam 10
populus loquendo fecerat, nisi pater credidisset.
  Pessimum, iudices, humanarum mentium malum est,
quod semper avidius nefanda finguntur, nec umquam se
maius operae pretium putant maligni facere sermones,
quam cum incredibilia quasi deprehensa narrantur. necesse 15
est contentiosius loquaris quod probare non possis, et adfir-
mationem sumit ex homine quicquid non habet ex veritate.
est tamen hoc iniquissimum de loquacitate populi, quod
plerumque accendit contentio non credentium fama<m>:
materiam miraris rumoris, de qua nemo nec sibi credit, 20
quam qui narrat, adsignat alii. rumor res sine teste, sine
indice, res ex incertis inprobissima, maligna, fallax et similis
silentio tuo. quid et ipse de rumore senseris, vis breviter 7.1
probem? tormentis quaerendum putasti, an verum diceret.
  Sane sit aliqua publici sermonis auctoritas in illis, ad quae
fas est populi pervenire notitiam. vide[o], cur adulteria pro-
ferantur in fabulas: explicantur per ministeria, per conscios; 5
habent inconsulta gaudia. pars voluptatis videtur esse iac-
tatio. facinus vero, cui, si fas est, ut illud humanae mentis
capiat audacia, circumdatur undique nox profunda, densior
caligo tenebrarum, quod nocentes suis quoque oculis vix
fatentur, non servo, non creditur ancillae. quid internuntiis, 10
quid opus est ministeriis? sufficit animus duorum, explicat
omne filius materque secretum. incestum tanto incredibi-
lius est, quanto et de illo plures locuntur.
  O misera condicio sexus, cuius ipsae plerumque virtutes
fabulas parant! 'cur ista nullis in publicum gaudet egressi- 15
bus? unde adversum omnes tam rigida conversatio, tam
severus adfectus? nihil concupiscit, nihil ergo desiderat?
filius possidet cuncta tempora, universos occupavit adfec-
tus, filius matris tota iactatio est. rogo, numquid adamavit?'
mihi credite, non est nefandorum ista simplicitas. da, ut sit 20
haec inter matrem ac filium conscientia; parcent osculis
palam, abstinebunt coram patre complexibus, omnis fami-
liaritas substringetur in publico, sermones, occursus coram
servulis libertisque vitabunt, et maximi sceleris ardor capta-
bit adfectare gravitatem. elige, parricida, quod voles: ince- 8.1
stum diligens suspectum non erit, neglegens deprehendetur.
  Sed quid ego sic ago, tamquam inauditum, incredibile
scelus locutus sit populus? teneo in hoc sermone facinus
unius. mali mariti non interest, incestum de uxore fingat an 5
credat. quid? iste ergo non timuit tam nefandae rei famam,
nec ad aures patris pervenire rumor erubuit? dissimules
licet, a te malignitas accepit ortum, te secutus est, quisquis
hoc ausus est narrare, proferre. da bonum patrem, bonum
maritum; dicturum me putas, non credet? nesciet esse ru- 10
morem. ite nunc, iudices, et adhuc dubitate, quis famae
fuerit auctor, cuius pater agit causam.
  'Speciosus,' inquit, 'fuit.' non magis hoc facinus in matre 9.1
est quam crimen in filio. 'speciosus fuit.' ut hoc obici possit,
ut debeat, adice, 'et adulter et raptor; in illa matrona mari-
tali dolore paene percussus, in illa virgine publica subcla-
matus invidia.' quamquam haec quoque intra notos decur- 5
runt iuventutis excursus. quid ais? ab incesto libidines coe-
perunt? hoc primum umquam iuvenis admisit? hoc solum
argumentum sumis ex forma? dic potius: 'deprehendi iuve-
nem mihi venena miscentem, in necem meam conscientia
sceleris est armatus.' infinitum est, quantum debeat ante 10
fecisse filius, ut de illo incestum pater sibi credat. 'speciosus
fuit.' quis enim non est formosus filius matri? amant debili-
tates, amplectuntur illum morborum suppliciorumque pal-
lorem, et in vires caritatis adcrescit ipsa miseratio. non in-
pedit <s>acrae pietatis animum deformitas, pulchritudo 15
non auget; amare liberos unus adfectus est. liberi, marite,
liberi non amantur oculis, non complectitur mater ore, non
vultu, sed est in filio matri nescio quid homine formosius.
possit forsitan novitas sollicitare visus, expugnare mentes;
in matris aspectu coalescit infantia, pueritia consurgit, iu- 20
venta subrepit; speciosum suum cotidie videt, miratur, am-
plectitur. quae tamdiu amavit, quando incipiat amare desi-
nere? non est opus, nocentissime senex, ad hoc nefas cari-
tate, sed amentia, sed furore. ut in iuvene suo mater possit
concupiscere, quod formosus est, oderit oportet, quod filius 25
est, et adeo sacris adfectibus non adiuvatur in facinus, ut ad
illud nisi per oblivionem sui transire non possit.
  Quid, quod et hoc incredibilius est, quod parem duorum 10.1
poscit insaniam, et ad incestum opus est, ut adamet et filius,
non ut adametur? ab utro deinde vultis incipere preces,
venire sermonem? audebit hoc rogare filius matrem, mater
hoc inpetraturam se sperabit a filio? hunc animum tuum, 5
senex, quo cum maxime taces, si non est callida, non mali-
gna simulatio, de fide tanti sceleris interrogo: an potest
mater admittere, quod loqui non potest pater?
  'Speciosus fuit.' libet interrogare hoc loco omnes humani
generis adfectus. placet ergo, ut, si filio optigerit indulgen- 10
tior facies, vultus erectior, refugiat mater amplexus? si vir-
ginem usque ad notabilem speciem natura formaverit, ti-
meat oscula pater horreatque contactum? dii deaeque male
perdant tam inpudentes sollicitudines, tam nefarios metus!
prope est ab incesto timere, ne fiat. malo simplicitatem, 15
quae non vereatur infamiam, malo nudos adfectus incon-
sultamque pietatem; nihil de se fingi, nihil credant posse
narrari. teneat insatiabiliter, avide; tanti fama non est, ut
amet filium mater sollicitudine pudicae.
  Me quidem, marite, si quis interroget, omnes matres libe- 20
ros suos, tamquam adamaverint, amant. videbis oculos
numquam a facie vultuque deflectere, comere caput habi-
tumque componere; suspirare cum recesserit, exultare, cum
venerit, conserere manus, pendere cervicibus, non o<s>cu-
lis, non conloquiis, non praesentiae voluptate satiari. hoc 25
est ergo <in> tam nefanda suspicione saevissimum: ince-
stum non potest fingi, nisi de optima matre. execrarer me-
hercules, iudices, si crimen istud clarius obiecisset filio pa-
ter, si usque ad verborum processisset amentiam. nemini
minus fas esse debet credere incestum, quam qui propter 30
illud paratus est filium occidere.
  Quid, quod non credis tantum, nefande, sed quaeris? ita 11.1
tu non times monstri huius agitare secretum? 'populus lo-
quitur incestum;' sed tu nega. 'civitas infamat;' tanto magis
osculare unicum et coniugem, tene pariter, duos circa tuum
stringe complexum. pro inaudita feritas! ita patri non suffi- 5
cit non credere incestum, quod non potest probare? ferrem
tamen adhuc suspiciones tuas, nefandissime senex, si dissi-
mulanter indicia tanti sceleris agitasses: observa sermones,
secreta custodi, omnium dierum noctiumque momentis sa-
gax scrutator insiste. quid tibi cum abruptis, quid cum su- 10
premis? incestum iam credas oportet, ut torqueas. at tu—
pro nefas!—verberibus, ignibus et tota crudelitatis arte
scrutaris rem, de qua non deberes interrogare servos, de
qua vernilium quoque corporum patientiam petulanter ex-
cuteres. laminas accendis, eculeos moves et parricidio su- 15
spicaris incestum. nescis, quod praeceps, quod abruptum
tam nefandae diligentiae furore commoveas? pater, qui de
incesto filium torquet, non est neganti crediturus.
  Omnium quidem, iudices, incertorum suspiciones pes-
sime semper a corporibus incipiunt, nec bene de cuiusquam 20
moribus illam partem hominis interroges, quae non animo,
sed dolore respondet. nondum dico, quem torqueas, quis
inter eculeos ignesque ponatur; criminis argu<men>ta
prius, indicia praecedant. novissimum debet esse, quicquid
obiter et torquet[ur] et punit. fidem hominum deorumque, 25
ne gravitatem putetis a novissimis ultimisque coepisse! non
habet probationem facinus, de quo pater non potest alium
torquere quam filium.
  Video, qua possis ratione defendi, si omnia ante fecisti, 12.1
ut incestum aliter erueres. quid ais? interrogasti servulos,
nec potuit conscius inveniri? exquisisti ancillas, non appa-
ruit ministra flagitii? non obscena litterarum commercia,
non fatentis deprehendisti nefanda blanditias? nihil invenis 5
maritus, dominus, pater? i nunc et dic scisse rumorem!
  Sed, ut torqueas, ducatur tamen quaestio per coniugis
ministeria, per filii servulos, in illa potius vilitate desaeviat.
prius est, ut repudietur uxor, ut divortio fiat in domo
grande secretum. excedit omnem inmanitatem filium ideo 10
torquere, ut scias, an nocens torqueatur. unicum pater igni-
bus verberibusque interrogas; rogo, quid facturus, si perne-
gaverit? videlicet, ut laudes, deinde dimittas, ut amplectaris
perusta vitalia et laceri pectoris vulnera pietati rursus ad-
moveas? solus superest pudor homini, qui torsit unicum, 15
†ut torquere debuerit†. faciat te necesse est res ista pessi-
mum patrem, et oderis oportet filium, cui satisfacere non
possis. iamiam malo venena, ferrum, subitos ictus inprovi-
samque mortem. incestum qui non credit, torquere non de-
bet; qui credit, statim debet occidere. 20
  Quodsi tormenta etiam filii placent, si praestanda est sa-
tisfactio tam nefanda rumori[s], exigo, ne perdas quaestio-
nem. in media civitate, in ipsa constitue fama, advoca illos
malignos, illos loquaces, et saeculi rem exquire audiente
populo. coram omnibus torqueri debet, de quo locuntur 25
omnes. interroget quisque, quod volet, suis auribus, suis
credat oculis. cur in abditam semotamque partem iuvenis
abducitur? secretum quaestionis nec incesto filio debetur
nec innocenti. dabo adhuc inter secretum publicationem-
que temperamentum: advoca propinquos, adhibe amicos, 30
circumpone iuveni serios senes, intersint magistratus, adsi-
stant, quibus habere possit civitas fidem. praestare debes aut
tibi, ut probare possis, si confessus fuerit, aut filio, si perne-
gaverit. at tu, nefande, crudelis, tollis quaestionis alteram 13.1
partem: efficis, ne possit amplius innocens esse, qui tortus
est. quid agunt contra populum tormenta secreta? praedico,
testor, iterum dantur malignis alimenta sermonibus, et a
quaestione seposita in maius reditur incertum. coram omni- 5
bus torquere debet filium pater, et qui vult absolvere et qui
est paratus occidere.
  Non vultis, iudices, ad facinus indignissimae quaestionis
accedat et quod ipse torsit filium pater? adeone non potuit
libertis aut servulis necessitas ista mandari, non carnifex 10
potius adhiberi? pater in tormentis filii non aversos tenuit
oculos; ipse vestes scidit, velamenta laceravit, manibus fla-
gella concussit, renovavit ignes et mori filium contentione
non sivit; diduxit os, quod iam suprema claudebant, fovit
animum, ut longis cruciatibus patientia sufficeret. o dignum 15
patrem, cui dicat innocens filius 'feci'!
  Non mehercules inprobe mihi proclamaturus hoc loco
videor hominem, qui torquetur in matrem, debere coram
matre torqueri. cur excluditur infelix a sua causa, a sua
quaestione? adhibe speciosi cruciatibus hanc nimis aman- 20
tem, huius gemitus excipe, huius suspiria oculosque cu-
stodi; si quod facinus admissum est, torquebis quidem fi-
lium, sed fatebitur mater.
  Inrumpere me cum maxime puta in illud tuum, parricida, 14.1
secretum; inicio properanti quaestioni manum: inhibe ictus,
subtrahe paulisper ignes. quicquid est, quod eruisti, profer
in medium. memento te fecisse de filio, propter quod tibi
non debeat credi. quid spiritum dolore praecipitas, quid 5
miserae intervalla patientiae pertinaci crudelitate conti-
nuas? [si] frustra tibi sufficere credis, quod audieris, nun-
tiare, proferre: incestum ut credatur, ipse debet audiri.
  Mirabar et ego, iudices, si tam nefanda quaestio alium
exitum potuisset habere quam mortem. hic est parricidii 10
pudor, sic desinunt, quae incipere non debent. facinus
quaestionis operis scelere maiore: exire tibi videris per or-
bitatem. scimus, unde venerit ista contentio: nihil extorsit
saevitia misero. vincit torquentem qui occiditur.
  Iamiam non miror, quod post ista non habes vocem, 15
verba non invenis. unicum sine teste lacerasti, unicum occi-
disti soli tibi. deinde vis videri celare facinus, et in parricidio
quaeris aliunde tristitiam. praepostera res est filium occide-
re, deinde erubescere. fas non est non esse notum, propter
quod se parricida putat innocentem. eligas utrum voles: aut 20
tormenta damnes necesse est aut silentium. quod non debet
indicari, non debet quaeri. posses videri fortassis, crudelis-
sime senex, silentium filio praestare, si viveret; consumpta
est paterni nominis religio, omnis pietatis sublata reve-
rentia. si hoc ille meruit, parum in quaestione, parum ultio- 25
nis in morte est. vindicare vis confessionem? traduc cada-
ver, et super illa vulnera omnes pone causas. non est eius-
dem fateri, cur torseris, et tacere, cur occideris.
  Quid ais, severissime parricida? filium consumpsisti per 15.1
flagella, per laminas: potes tacere? viscera de tuis concepta
vitalibus, sanguinem, qui de tua fluxit anima, non insania,
non furore sed, quantum vis videri, consilio, gravitate lace-
rasti: potes tacere? super vulnera unici, super exustos artus 5
metuendus adsistis, et causas quaerente matre, quaerente
populo hoc solum dicis: 'occidi; contenta esse debet in-
certo.' interrogari nunc te, marite, credis a matre sola? cau-
sas mortis illius reposcit sollicitudo generis humani: stant
circa liberos attoniti parentes, horret invicem se caritas fra- 10
terna complecti, rupta est illa osculorum inter soceros gene-
rosque simplicitas. quousque nos cum silentii tui interpre-
tatione committis? si nihil factum est, quod debeat erube-
scere temporum pudor, quid sibi volunt verba media, sus-
pensa? si nefas prodigiosis simile fabulis deprehendisti, mi- 15
serere, ne sis una morte contentus. incestam gravius odisse
debes, quod et venit in forum, quod audaciam innocentis
imitatur, et tacenti videtur irasci. cum filium propter rumo-
rem torseris, propter tormenta occideris, non est media res,
ut neutrum sciamus. 20
  Mater quidem, iudices, innocentissima hoc complorat,
hoc ferre non potest, quod nihil parricida respondet, sed
nobis videtur iamiamque esse dicturus. non fallit nos, ne- 16.1
fande, quid captes: hoc, quod supra silentium trahis alta
suspiria, quod in prorumpenti videris exclamatione defi-
cere, mendacio paratur auctoritas, et in fidem erupturae
vocis adfertur, ut fateri videaris invitus. dic tamen! par est 5
huic rei matris integritas, ut mentiaris. o quanto nunc do-
lore torqueris, quod instantem non potes aliqua truci pro-
clamatione discutere! non verba tibi contra miseram, sed
argumenta desunt, non voce, sed probatione deficeris. quod
solum datur, relinquis infamiae, et nos cum perpetua ser- 10
monum malignitate committis. qui interrogantem uxorem
nec damnat nec absolvit, rumore contentus est. modestiam
mariti pariter et patris accipite: de muliere, quae convinci
non potest, sufficere sibi putat, ut incesta credatur. quis
umquam tam nefandas artes, tam cruentum deprehendit 15
ingenium? quia non potest probare, quod dixerit, captat, ut
credatur, quod non dixerit. dissimulas, taces, saeve, crude-
lis; invenisti tormenta matris.
  Audi, quid misera simplicissimo dolore proclamet. 'non
efficies,' inquit, 'callidissime parricidarum, ut non audeam 17.1
cadaver amplecti. ego vero incesta sum, si possum moderari
gemitus, conprimere lacrimas coite in funus, omnes liberi,
omnes parentes, custodite planctus meos, observate suspi-
ria. si quid feci, si quid admisi, fatebor. ecce supra lectulum 5
effusa feralem laceros artus et perustum complexa corpus
exclamo: teneo unicum meum, velit nolit invidia, meum
misera formosum. hoc erat, quod infelicissimam matrem
ultra solitae caritatis exagitabat adfectus: amabam, marite,
periturum. infames quantumlibet hanc inpatientiam, ego 10
mihi videor defuisse, cessasse, multum de laetitia, multum
perdidisse de gaudiis. nemo umquam filium nimis amavit.'
  'Excuso tibi,' inquit, 'iuvenis innocentissime, quod supre-
mis tuis nondum praestiti misera comitatum. vivere quidem
te defuncto continuo non debui, sed mori marito tacente 15
non potui. rumpam taedium lucis invisae, si prius licuerit
coram civitate manibus tuis iusta persolvere, cum damnato
supra callidissimum silentium parricida nihil te dixisse con-
stiterit. ignosce, quod ad iudicium istud orbata duravi. ti-
mui, ne, si ad exitum impatientia, si praecipiti pietate pro- 20
perassem, faceret alium parricida de mea morte rumorem.'