Mathematicus
|
|
Vir fortis optet praemium quod volet. Qui causas
|
4.pr.1
|
<voluntariae> mortis in senatu non reddiderit, in-
|
|
sepultus abiciatur. Quidam de partu uxoris mathemati-
|
|
cum consuluit. is respondit virum fortem futurum, qui na-
|
|
sceretur, deinde parricidam. cum adolevisset qui erat natus,
|
5
|
bello patriae fortiter fecit. reddit causas voluntariae mortis.
|
|
pater contradicit.
|
|
Positus, P.C., in ea condicione tristissimae sortis, ut nec
|
1.1
|
morte dignus sim, nisi me parricidam putetis, nec praemio,
|
|
nisi innocentem, adeoque ludibriis miserrimae diversitatis
|
|
[necessitatis] inplicitus, ut impetrandum a vobis habeam
|
|
odii mei favorem, quaeso praeter omnia, quae ante hoc
|
5
|
tempus circa nos ordo praedictae veritatis explicuit, attu-
|
|
lisse me credatis urgentium malorum probationem: de par-
|
|
ricidio venit, quod occidere me possum, de fato, quod mihi
|
|
non licet mori. non solus mathematicus saeculo tempori-
|
|
busque praedixit has manus; et ego me parricidium credo
|
10
|
facturum. plus quam responsum, quam sacrae artis triste
|
|
praesagium est, quod mihi sic minatur animus meus. non
|
|
habeo infelix in cogitationibus, unde non timeam, et faci-
|
|
nus, quod sibi pro me pietas patris, quod singularis inno-
|
|
centia <ab>rogat, sentio, patior, agnosco. ne quis me tamen
|
15
|
laborare putet miserae persuasionis errore, accipite, cur
|
|
non possim dubitare de fato: parricidium credit qui facturus
|
|
est, non timet qui periturus est.
|
|
Ante omnia igitur a gravitate publica peto, ne pro tota
|
2.1
|
innocentia mea contenti sitis hoc, quod volo mori; nec, quia
|
|
videor contendere cum mathematico, vincere necessitates,
|
|
expugnare fatum, ideo mihi bene credi putetis et vitam.
|
|
aliud est facinus non esse facturum, aliud mori velle, ne
|
5
|
facias. quin immo, si qua est fides, hoc, quod vos constan-
|
|
tiam putatis, infirmitas est. quod ad suprema confugio, ani-
|
|
mum meum novi. novissima victae mentis integritas est in
|
|
mea potestate; brevi non habebo nec mortem. fidem ve-
|
|
stram, P.C., ne quid amplius de misera pietate speretis. qui
|
10
|
mori volo, ne parricidium admittam, non invenio, quemad-
|
|
modum illud possim non facere victurus. nam quod ad pa-
|
|
trem pertinet, qui me retinet vivere nolentem, non miror,
|
|
quod adhuc recenti gloriae nostrae gaudio stupet, et in
|
|
opera mea totus oculis animoque conversus parricidam non
|
15
|
videt per virum fortem. hic est animus, quo me quamvis
|
|
denuntiatum praedictumque servavit, et, cum incertis ad-
|
|
huc dubiisque virtutibus praestiterit, ut viverem, praestat
|
|
meritis actisque, ne moriar. nunc ille, quod pietate, quod
|
|
videor istius perire reverentia, vocat parricidium suum, et
|
20
|
in orbitate, quam facere sibi videtur, non remedium meum,
|
|
sed suum spectat adfectum. filium, qui vult mori, ne parri-
|
|
cida sit, aliter sibi videtur remunerare non posse, quam ut
|
|
ipse moriatur.
|
|
Merito prorsus, merito miserum senem tristes sollicitudi-
|
3.1
|
nes et praescii metus ad mathematicum et responsa mise-
|
|
runt. debui vir fortis nuntiari, parricida praedici. sive enim
|
|
miserae coniugis prodigiosa fecunditas tumultuosis pulsibus
|
|
maritales inquietavit amplexus, seu per anxias noctes di-
|
5
|
rosque somnos feralibus senex imaginibus agitatus dicitur
|
|
ad notissimum sacrae artis antistitem non spes, non avida
|
|
vota, sed suspiria, metus et praesagum magni nescio cuius
|
|
incerti detulisse pallorem. quid aliud hoc esse vultis, P.C.,
|
|
quam primam fatalis instinctus necessitatem? de partu uxo-
|
10
|
ris non potuit non interrogare, deinde non credidit.
|
|
Referam nunc, P.C., cuius artis, cuius fuisse dicatur auc-
|
|
toritatis, quem putavit adeundum, qui sic timebat? homo
|
|
qui, quod certum habeo, plurimis meruerat experimentis,
|
|
ut ad illum velut ad oracula deorum plenumque sacro spi-
|
15
|
ritu pectus hominum sollicitudines metusque confugerent,
|
|
dicitur inspecta totius ratione caeli, digestis sideribus in
|
|
numeros ad publici privatique fati stupuisse conspectum, et
|
|
tanta prosperorum tristiumque congerie magis ipso consul-
|
|
tore perterritus diu non commississe verbis quod videbat.
|
20
|
sed o virum gravitatis antiquae dignumque, cui se fatorum
|
4.1
|
arcana nudarent! cum partus, de quo quaerebatur, multa
|
|
praestaret, propiora prospera, laetos incipientes annos, non
|
|
fuit contentus meliora praedicere, et, quae certissima est
|
|
vera proferentium fides, quicquid deprehenderat, protulit
|
5
|
in medium et proclamavit futurum virum fortem, deinde
|
|
parricidam, quis umquam, P.C., fiducia maiore respondit?
|
|
cum summum facinus denuntiaret, ante se dixit proba-
|
|
turum.
|
|
Fecerat profecto, P.C., interrogando mathematicum pa-
|
10
|
ter rem non educaturi, si quid tristius conperisset, nisi hoc
|
|
primum de fato fuisset, ut viverem. sed nec mathematici
|
|
fides circa momentum aliquod <ne>que cessavit ordine[m]:
|
|
non numerus fefellit, non sexus in partu, non iuventa, non
|
|
robur. illa quoque, quae velut extrinsecus consentiebant,
|
15
|
adfuere response: bellum, hostis, acies ad illam ipsam, qua
|
|
fortiter facere poteramus, aetatem. pater vero periculi sui
|
|
denuntiatione non territus arma mihi (pro tristis necessi-
|
|
tas!), arma ipse circumdedit et suis ad pugnam manibus
|
|
aptavit, tamquam mathematico iam credidisset. quis mire-
|
20
|
tur, quod responsum [non] contempserit, dum sperabat, ut
|
|
fortiter facerem? mori me non vult, et iam non superest nisi
|
|
parricidium. o mors laudanda fortibus, expetenda miseris,
|
|
non recusanda felicibus, quantum te quaesivimus in bello!
|
|
tuli enim, deos testor, in aciem, tuli non virium iactationem,
|
25
|
non gloriae cupiditatem, sed ut patriae praestaret aliquid
|
|
vilitas mei, ut hunc mihi deploratum spiritum, hoc destina-
|
|
tum damnatumque corpus publicarum utilitatium usus ab-
|
|
sumeret. ibi primum miser didici, quam multa nescientes,
|
5.1
|
quam multa faceremus inviti: in medios hostium globos
|
|
perditus pugnator exilui, cessit acies; densissima quaeque
|
|
certamina solus invasi, resistere nemo sustinuit; obviis icti-
|
|
bus membra nudavi et ad incurrens ubique ferrum vitalia
|
5
|
parata circumtuli; vacua circa me tela ceciderunt. miserum
|
|
me deceptae cogitationis eventu! fortiter feci, dum mereor
|
|
occidi. recedite, gratulationes, abite, laudantes; non circu-
|
|
meo templa, non reddo vota numinibus: ad parricidium
|
|
veni. quem ego paulo ante passus sum miserae conscientiae
|
10
|
pudorem! ad patrem arma non rettuli; timui quin immo, ne
|
|
mihi, dum revertor, occurreret, ne in oscula mea plenasque
|
|
adhuc victricibus telis manus incauto rueret amplexu. quam
|
|
tunc inter ceteras exclamationes deducentis exercitus vo-
|
|
cem, quod circumstantis populi murmur excepi! 'magnum
|
15
|
felicemque iuvenem'; si subito moreretur!
|
|
Adiuvate, dii pariter atque homines, dum perire concu-
|
|
pisco, dum volo; miseremini, ne hunc ardorem fugientis
|
|
animae dilatione laxetis. proclamo, testor: in novissimo fati
|
|
stamus abrupto, prope est, ut occidat patrem parricida
|
20
|
praedictus, cum est mori paratus. quid me, pater, adhuc
|
|
detines, quid moraris abeuntem? melius quidem fuerat
|
|
hunc spiritum aut in ipsa maternorum viscerum sede com-
|
|
primere aut, ut primum contactu suo caelum terrasque pol-
|
|
luerit, festinata morte dimittere. sane tamen caritas patriae
|
25
|
privatos vicerit metus, et in honorem virtutum scelera
|
|
nutrita sint; quicquid est, propter quod educari me tanti
|
|
fuit, explicitum peractumque est. restat una pars fati: ulti-
|
|
mum solumque facinus. frustra me consolaris aequani-
|
|
mitate patientiae tuae; non idem utriusque nostrum discri-
|
30
|
men agitur: tu mori periclitaris, ego patrem invitus occi-
|
|
dere.
|
|
Hoc primum itaque excuso vobis, P.C., quod praemium
|
6.1
|
peto. satis sit hactenus viri fortis nomen agnoscere, hucus-
|
|
que auctoritatem sacrae legis attingere, ut illam in advoca-
|
|
tionem [sacrae] mortis adducam. relaturum me putatis illa
|
|
optionum verba sollemnia, non capere magnorum pretia
|
5
|
meritorum solas aequitates; tanta remunerandum benigni-
|
|
tate quod fortiter fecit aliquis, quanta sollicitaretis, ut face-
|
|
ret? nemini umquam minus solvendo civitas fuit: praestiti,
|
|
post quod mori continuo deberem.
|
|
Sed securi estote de aviditate summae potestatis. illud
|
10
|
infinitum, illud immodicum, quod nobis voluerunt licere
|
|
leges, intra se consumit ille, qui morit<ur>. titulos, imagines,
|
|
honores servate victuris; mihi praestate salutem patris, in-
|
|
nocentiam meam, temporum pudorem. quaeso, ne mihi
|
|
ideo praemium negetis, quia fortassis et hoc debeatis
|
15
|
odisse, quod fortiter feci; extra invidiam est optio, cum id
|
|
exigam, quod inpetrare potuissem etiam antequam fortiter
|
|
facerem. nam quod obiter optionis reddo rationem, quaeso,
|
|
ne quis ideo me parum aut praemio fidere credat aut causis,
|
|
quia utriusque iuris miscui preces; ignoscite ardori perire
|
20
|
cupientis, quod pariter inploro quae singula sufficere potu-
|
|
issent. fidem quin immo vestram, si qua adhuc lex est, quae
|
|
adiuvare possit mori volentem, commodate, conferte. [est
|
|
quod in] utriusque iuris auctoritati est, quod in mea morte
|
|
tribuatis: praestate causis ut moriar, praemio ut sepeliar.
|
25
|
Sentio, P.C., hoc primum ab adfectibus publicis pe-
|
|
tendum, ne quis ideo mori me velle non credat, quia potius
|
|
ad causas ac verba confugi, quia a vobis malui petere, quic-
|
|
quid ab his potui manibus accipere. merui, fateor, malignas
|
7.1
|
interpretationes: vir fortis, ut morerer, a bello reversus
|
|
arma posui, populi favorem, gaudia civitatis intravi. sed sive
|
|
hoc est sepulturae suae magna reverentia, pessimeque ad-
|
|
ditae pectoribus humanis infirmitatis, ut esset, quod time-
|
5
|
ret, qui non timet mortem, seu decuit innocentiae amore
|
|
pereuntem tranquillitas magna pereundi, ignoscite, quaeso,
|
|
cunctationi, patientiae, morae: si me continuo occidissem,
|
|
tamquam parricida moriebar.
|
|
Neque est, P.C., quod excludi praemium putetis contra-
|
10
|
dictione patris. eximus per magnorum operum reverentiam
|
|
de necessitate parendi, et aut interim nobis magna venit
|
|
contra nominis huius potentiam de virtutum favore libertas,
|
|
aut obsequia peracta demum optione repetemus. non est,
|
|
quod vos resistentis moveat auctoritas; neminem invenias
|
15
|
mori volentem, qui non habeat aliquem vetantem: ille, cui
|
|
praesto non sunt pignera caritatis, lacrimis tamen audien-
|
|
tium et consolationibus et promptissima semper exhorta-
|
|
tione retinetur. parentibus vero circa liberos unus adfectus
|
|
est: favere vitae, timere mortem. non habent patientiam
|
20
|
nec iustae orbitatis, et inter supplicia [†nemo] poenasque
|
|
omnes tamen illis innocentes, omnes miseri sumus. ego,
|
|
P.C., communem hanc impatientiam senis accendo pietate,
|
|
reverentia. fieri non potest, ut se mori debere persuadeat
|
|
patri filius, propter quem se videtur occidere.
|
25
|
Hactenus leges, hactenus merita virtutum; veniamus ad
|
8.1
|
necessitates. mori volo: ita [ut] non reddidi causas? ita non
|
|
ex hac destinatione sentitis, quicquid dici potest, quicquid
|
|
dici non potest? viderit, quid nos hucusque protulerit; hinc
|
|
incipit ratio, quod volo. fingite unum ex populo turbaque
|
5
|
petere ius supremorum; non debet hoc vetari, quotiens ha-
|
|
bet causas, non potest, quotiens non habet. scilicet enim
|
|
verendum est, ne ad hoc inconsulte, ne temere levitas hu-
|
|
mana prosiliat, et credibile est, ut quicquid apud hominem
|
|
pro vita dici potest, ipsa sibi vita non dixerit? abite, gratula-
|
10
|
tiones, silete, blanditiae; quotiens iam putatis noluisse me
|
|
mori? primum hoc maximumque pro incolumitate hominis
|
|
natura commenta est, ut periremus inviti, et contra tot ad-
|
|
versos casus patientiae nobis aequanimitate succurreret.
|
|
inde est, quod inter luctus et desperationes foeda vivacitate
|
15
|
duramus. an vos me movere non creditis, quod iuvenis sum,
|
|
quod modo vitae voluptates, modo gaudia lucis ingressus
|
|
sum? quantopere mihi blanditur, quod publicis ex acie re-
|
|
portatus umeris laetitiam civitatis implevi! quotiens meher-
|
|
cule haec vulnera et rorantia hostili cruore arma conspexi,
|
20
|
animum supra necessitates erigo, supra fatum pono. sed
|
|
omnia mihi iam discussa, consumpta sunt, et honeste
|
|
pereundi ratione victa cesserunt. quid mihi amplius cum cor-
|
|
pore, quod oderunt oculi sui, cum quo cotidie properans
|
|
anima rixatur? non sunt mea membra, quae possim velut
|
25
|
hostis alicuius lacerare, confodere. homini, qui semel re-
|
|
nuntiavit rebus humanis, non redditur vita, sed tempus, et
|
|
ipsa cupiditas ratioque pereundi hoc ipso quo vetamur, ad-
|
|
crescit. felicior mehercules, qui moritur, antequam debeat,
|
|
antequam velit; paene sero renuntiat vitae quisquis sic ad
|
30
|
exitum pervenit, ut hoc illum facere nemo miretur. ei tan-
|
|
tum debet mors negari, de quo non sufficit hoc poenae
|
|
genus, ut ipse se potius occidat.
|
|
Nam quod lex iussit, ut moriturus redderet causas, quod
|
9.1
|
insepultum voluit abici, si sic properasset erumpere, ut non
|
|
nuntiaret hoc prius, non fateretur, fallitur, quisquis ideo
|
|
factum putat, ut teneremur in vita. illa vero non timet per-
|
|
eundi temeritatem, nec secretum doloris alieni libenter in-
|
5
|
quirit. sciebat illos non [aliter] ausuros proferre causas,
|
|
quos sceleris conscientia, quos maioris cruciatus metus in
|
|
suprema compelleret. igitur ne supplicia properato lucra-
|
|
rentur obitu, rursus in poenam nocentis insepulti corporis
|
|
revocavit iniuria. lex placida, mitis causas mortis reddi vo-
|
10
|
luit, non aestimari.
|
|
Possum igitur, P. C., publica quadam voce generis hu-
|
|
mani respondere quaerentibus causas mortis interrogatus,
|
|
at ego difficilius redderem vitae: quid iuvat, o misera mor-
|
|
talitas, animam per tot annos, etiam, si natura patiatur, per
|
15
|
infinita temporum spatia tristissimo corporis retinere com-
|
|
plexu? si cuncta gaudia nostra, si voluptates et quaecumque
|
|
ex hac universitate mundi vel sollicitant aspectu, vel blan-
|
|
diuntur usu, diligenter excutias, tota vita hominis unus est
|
|
dies. humiles prorsus abiectaeque mentes, quas non implent
|
20
|
haec eadem semperque redeuntia. at qui honestis operatus
|
|
artibus sciat, quis finis bonorum, quae vera felicitas, num-
|
|
quam sibi videbitur praematura morte periturus, et lucis
|
|
causas ad animum mentemque referentium neminem coti-
|
|
die vita non satiat. relaturum nunc me putatis, quanto plura
|
10.1
|
sint in hac aevi brevitate fugienda, comparaturum gaudiis,
|
|
prosperis metus, calamitates? illa, illa aestimemus, propter
|
|
quae fatigamus votis deos, propter quae brevem querimur
|
|
aetatem. nempe sunt vanitas, cupido, luxuria, libido. non
|
5
|
pudet propter haec ferre debilitates, luctus, spatia mor-
|
|
borum, et, cum liceat evadere, malle pati? finge tibi velut
|
|
ipsam proclamare naturam: 'receptus es in hoc pulcherrimum
|
|
mundi rerumque consortium et per succedentium vices in
|
|
ordinem mortalitatis natus bona nostra vidisti; admitte poste-
|
10
|
ros, cede venientibus.' nescis, te quanto diutius vixeris, tanto
|
|
magis impatientem perire? quantumlibet prorogentur tem-
|
|
pora, iungantur aetates, quandoque tamen non potest non
|
|
exitu perire miseri, qui moritur invitus. miraris, quod suprema
|
|
mea ipse praecipitem? numquid enim non hoc agunt singuli
|
15
|
dies? omnis nos hora per tacitos fallentesque cursus adplicat
|
|
fato, et in hac turpissima perpetuitatis cogitatione districti per
|
|
exigua festinantis aevi momenta praemorimur. faciamus po-
|
|
tius de fine remedium, de necessitate solacium; exeamus
|
|
sponte, consilio, pleni securitatis, gratias agentes. solus vixit,
|
20
|
quoad voluit, qui mori mavult.
|
|
Indulgete, quaeso, saevae tristesque causae, indulgete,
|
11.1
|
virtutes ut mori tamquam magno animo velim. ita non suf-
|
|
ficit ad maturandos exitus quod fortiter feci? infirmae pror-
|
|
sus terrenaeque mentis est, ut numeretis annos; ego, quae
|
|
felicissima vel lassitudo vel satietas est, virtute consenui.
|
5
|
quid adhuc inter accidentia fragilesque casus ago? homo
|
|
receptus in publicas gratulationes praesentiae humilitate
|
|
decresco: minores fiant necesse est diuturnitate, quorum
|
|
initia confirmavere successus. cum iam nec operibus nec
|
|
felicitati possit accedere, cum fortuna ruere dementia est et
|
10
|
aetatem trahere pereuntem; nullos ego senes degere tur-
|
|
pius puto, quam qui fortissimi fuerunt. vultis expectem, ut
|
|
putres artus foedet pudenda canities, ut sanguine membra
|
|
vacuata vix nitantur ad gressus, ut hae laudatae manus nec
|
|
ad cotidianae vitae ministeria sufficiant? quam miserum,
|
15
|
quam deforme est meminisse quod fueris, referre cicatri-
|
|
cum tuarum redundationes et frigidam praeteritorum me-
|
|
moriam, cum iam fidem membra non habeant, supra sua
|
|
facta rideri! festinato exire de saeculo debeo, dum alacre
|
|
corpus, dum spiritus viget, dum teneor, dum desideror, et
|
20
|
hoc volo deberi manibus meis, animo meo. favete, dii pari-
|
|
ter atque homines: mortem vir fortis inveni. est haec com-
|
|
munis mihi cum multis fortasse causa, sed veniamus ad
|
|
meam.
|
|
Si mihi mathematicus denuntiasset damna membrorum,
|
12.1
|
gravem corporis perpetuumque languorem, ignosceres
|
|
tanta mala vel incerta fugienti. plus est, quod expavesco,
|
|
quod timeo; minatus est mihi manus meas meus animus,
|
|
nullumque voluit esse momentum, quo securus intrepidus-
|
5
|
que requiescerem. iussus sum vitam per anhelitus metusque
|
|
consumere. quis inter haec spei, quis consolationis est lo-
|
|
cus? mori debeo tamquam nocens, si mathematicus verum
|
|
dixit, tamquam miser, si mentitus est.
|
|
Quid, quod me futurum dixit parricidam? en quem mitta-
|
10
|
mus in experimentum, cui credamus! placet potius fu-
|
|
turorum incerta[m] tractare ratione[m] quam ad diversas
|
|
persuasiones et ad loquacissima humanorum pectorum in-
|
|
genia variari[s]. parricidium dictus sum facturus; si possum
|
|
post hoc vivere, non sum innocens, etiamsi non fecero.
|
15
|
Interrogare mehercules hoc <loco> libet vos, omnes li-
|
|
beri, omnes parentes: quem mihi post hanc denuntiationem
|
|
adsignetis animum? homo sum, cuius corpus iratum for-
|
|
tasse saeculo numen velut aptissimam facinori videtur ele-
|
|
gisse materiam, cui in primis continuo natalibus adsignata
|
20
|
est virtus pariter et facinus, omnium incredibilium diverso-
|
|
rumque pariter capax, omnibus difficultatibus novitatibus-
|
|
que sufficiens, sceleribus miser et, sine morte sua, nocens,
|
|
in quo debeatis ipsas quoque odisse virtutes.
|
|
Nescioquae me prodigiosa feritas in patrem velut telum
|
13.1
|
aliquod casurumque pondus librat, inpingit. facinus me ma-
|
|
net, quod contra fidem est, quod profuturum mihi negatur
|
|
ut nolim cuius non tempus, non locus, non causa praedici-
|
|
tur. an mori debeam, vos aestimabitis; non debui nasci.
|
5
|
Sentit pater, quanta sit praedicti sceleris inmanitas, et
|
|
ideo temptat efficere, ut mathematicam artem non putetis,
|
|
ac modo contendit non esse fatum, et cuncta casu fortuito-
|
|
que decurrere, modo, etiam ut providentia regantur, non
|
|
posse tamen humana scientia deprehendi. dum utrumque
|
10
|
colligo, interim apud gravitatem vestram depono sensisse
|
|
aliquid etiam patrem, cum metuit. ego mathematicum pro-
|
|
bavi dixisse verum, ille cre<di>dit esse dicturum.
|
|
Casune tibi, pater, haec diversitas videtur in corpus unum
|
|
dissentientibus solidata primordiis, ut summo vertice loca-
|
15
|
tus igneus vigor cuncta gravia calidi spiritus ardore suspen-
|
|
deret, profundus umor ad ima demersus, unde cotidie su-
|
|
perpositi caloris alimenta traherentur, terrenum pondus in
|
|
medio quanto superne spiritu, tanta penitus inanitate sub-
|
|
nixum librata mole consideret, ut saeculorum infinita series
|
20
|
per adsiduas temporum vices sua lege festinet? quid haec
|
|
fulgentium siderum veneranda facies? quod quaedam velut
|
|
infixa ac cohaerentia perpetua semelque capta sede conlu-
|
|
cent, alia toto sparsa caelo vagos cursus certis emetiuntur
|
|
erroribus, ista credis passim fortuitoque disposita? rogo,
|
14.1
|
quid melius ratio fecisset? deus haec, deus, fabricator ope-
|
|
ris immensi, ex illa rudi primaque caligine protracta posuit
|
|
in vultum, digessit in partes. postquam dederat universitati
|
|
parem dignamque faciem, spiritum desuper, quo pariter
|
5
|
<omnia> animarentur, inmisit. inde est, quod quidquid na-
|
|
scitur, consociata numinis proprietate signatur et in totam
|
|
aevi sui brevitatem conpositum firmatumque sic accipit fu-
|
|
tura quasi vitam. haec credo, pater, terrori primis fuisse
|
|
mortalibus, mox admirationem consumpta novitate meru-
|
10
|
isse. paulatim deinde hoc, quod stupemus, animus ausus
|
|
diligenter adtendere in arcana naturae sacrum misit inge-
|
|
nium, et ex adsiduis observationibus notisque redeuntibus
|
|
latentium ratione collecta pervenit ad causas. miraris fatum
|
|
hominis posse praedici? defectiones siderum laboresque
|
15
|
narrantur, nuntiantur origo tempestatum, lassitudo ven-
|
|
torum, quod sidus immodicos solis ardores, quod severas
|
|
minetur hiemes, quid significent sparsi longius crines, quid
|
|
ardentius solito iubar, quid excussa flamma sideribus. non
|
|
invenio, quid esse possit certius verae artis ingenium quam
|
20
|
dicere quid futurum sit, fieri deinde quod dixerit.
|
|
Quod si esse artem mathematicam probant natura, ratio,
|
|
experimenta, pater quoque, qui credidit consulendum, su-
|
|
perest, ut ostendamus verum dixisse de futuris, quem de
|
|
praeteritis non possumus probare mentitum. accipite pri-
|
15.1
|
mam certissimae scientiae probationem: homo, qui de
|
|
partu consulebatur, non confudit turbavitque responsum,
|
|
nec per varias ambages indeprehensibilem sparsit errorem;
|
|
nihil ita locutus est, ut illud audientium interpretatio trahe-
|
5
|
ret dirigeretque, quo mallet. atquin in eo tota ratio fallendi
|
|
est, non dare consulentibus quod deposcant, sed caligine
|
|
magnaque promissorum vanitate suspensos sic dimittere,
|
|
ut, quicquid casus attulerit, putent esse praedictum. an scili-
|
|
cet haec fuerit ratio fingendi, quod dicebat usitata, commu-
|
10
|
nia, quae futurus pater facile crederet, libenter audiret?
|
|
'fortiter,' inquit, 'faciet filius tuus.' rogo, ubi magis desinit,
|
|
qui mentitur? sed quibus ille, dii deaeque, signis, quibus
|
|
impletus est notis, qui de parricida dissimulare non potuit,
|
|
cum quaereret pater! artem tantum mirari me, pater, pu-
|
15
|
tas? ego miror animum, stupeo constantiam. 'erit,' inquit,
|
|
'vir fortis—et parricida.' rogo, quae ratio fallendi est ea
|
|
<a>dicere, propter quae nec prioribus debeat credi? in par-
|
|
ricidio quod prospiciebat mathematicus, haec sola ratio fuit
|
|
mendacii, ne praediceretur.
|
20
|
Fero tamen, ut quis in aliis consultationibus decipi possit;
|
|
at errare de futuro parricida non magis mathematicus pot-
|
|
est quam pater interrogare. omnes, sicuti apud sacrae artis
|
16.1
|
antistites satis constat, animae proprietates et futuras men-
|
|
tium corporumque formas ex illorum siderum qualitate,
|
|
quibus in ortu suo †cuncta† gignuntur, accipiunt. aliquis
|
|
vagi numinis errore perstrictus est: vitam transiget ille dis-
|
5
|
cursibus. placida conceptum stella signavit: erit modesta
|
|
lenitate conspicuus. ardens nascentis horam sidus accendit:
|
|
viribus pariter moribusque flagrabit. . . . languido iam ver-
|
|
gentis in proclive mundi: hebescentibus tardior membris
|
|
similis senectae iuventa pigrescet. iam si cui principalium
|
10
|
deorum fulgor inluxerit, in populi consurget imperium.
|
|
credo mehercules in illum natalem monstri mei diem ira-
|
|
torum numinum conspirasse violentiam sedemque prodi-
|
|
giosi spiritus conlato pariter igne pressisse. si verum est post
|
|
vetusta saecula et innumerabiles annos reddi rursus aliis
|
15
|
corporibus animas, fortassis in me renatus sit aliquis ex illis,
|
|
quorum scelere violatus dies mundum subito mutavit, quos
|
|
<per> maria terrasque fugientes furiales faces et ultricum
|
|
dearum terror agitavit.
|
|
Necesse est et maiores notas ventura praemittant, quae
|
20
|
non temere nascuntur. sic futuras tempestates pelagi fragor
|
|
et conscium nemorum murmur enuntiat, sic periturorum
|
|
fata populorum ardentes caelo faces et crinita siderum
|
|
flamma praecurrit. praedicebar bello, monstrabar armis,
|
17.1
|
agebat ante se ventura feritas publicas calamitates, et om-
|
|
nium malorum consummatione parricida ponebar. at si
|
|
nunc ista putet aliquis fortuito, non arte sentiri, possit for-
|
|
tasse casu evenire, quod futurum sit; non potest casu fieri,
|
5
|
quod praedictum est. ecquando umquam, pater, explicuit
|
|
manifestius ullius fati necessitatem totus ordo responsi?
|
|
'vir,' inquit, 'nascetur;' evenit. 'educabitur, quamvis prae-
|
|
dictus sit;' accidit. 'perveniet ad iuventae robur;' adolevi.
|
|
'viribus erit conspicuus;' eminui. 'aderunt bella;' venerunt.
|
10
|
'ibit in aciem te volente;' misisti. 'fortiter faciet;' feci. 'erit
|
|
parricida;' si vixero.
|
|
Si, pater, tamen secretae profundaeque artis ratio red-
|
|
denda est, nonne habere tibi grande consortium praedicti
|
|
videtur ipsa diversitas? virum fortem dixit et parricidam:
|
15
|
vicina sunt haec, etiam ut dissimilia, paria viribus, etiam ut
|
|
mente dissentiant. quid enim me aliud notabilem fecit in
|
|
bello, quam quod non parco caedibus, cruore non satior,
|
|
exultans super stratorum corporum strages, palpitantibus
|
|
adhuc cadaveribus alacer insisto? virtutis sunt ista, cum ho-
|
20
|
stis contigit; pax est, quae nos deprehendit, et cum iusta
|
|
grassandi materia consumpta est, in facinus necesse est
|
|
otiosus ardor erumpat. ecce iam rei publicae praebita est
|
|
quies; mihi tamen plurimum est cum gladio meo: totis die-
|
|
bus tracto ferrum, ad arma respicio, tela mea laudo, admi-
|
25
|
ror, adloquor. crede, pater: et parricidium tam facile est
|
|
quam fortiter facere, cum utrumque de fato est.
|
|
Sed quousque ratione colligam, quod exitu iam probatum
|
18.1
|
est? quod nullis mathematicus dixit ambagibus, nullis dissi-
|
|
mulari artibus potest. partem responsi futuram in alio opere
|
|
iam vidisti, et, quod praecipue torquet animum, fides scele-
|
|
ris virtus fuit. explicata est auctoritas responsi, cum de duo-
|
5
|
bus praedictis unum factum est, nec possis de veritate dubi-
|
|
tare, quotiens cum incertis experimenta consentiunt. in re-
|
|
sponso, cui cuncta cesserunt, fieri non potest, ut hoc solum
|
|
falsum sit, quod novissimum est.
|
|
'Non potest,' inquit, 'fieri parricidium.' vis mirer, pater, si
|
10
|
non creditur futurum, quod, etiam cum factum est, vix cre-
|
|
ditur? falleris, si adversus praedictas necessitates sufficere
|
|
credis, quod ego bonus filius sum, quod tu optimus pater. tu
|
|
non mereris †scire, credo, ego utique nolle me scire†; quid
|
|
est ergo fatum, nisi quod fit et non habet causas? 'quemad-
|
15
|
modum ergo,' inquit, 'istud vitari potest, si fieri necesse
|
|
est?' scilicet hac sola ratione, ut mors inter facinus homi-
|
|
nemque ponatur. vincitur, pater, fatum, si resistas, vincit, si
|
|
contempseris. ago quin immo gratias hoc solo nomine cru-
|
|
delissimis fatis, quod maximum facinus non in prima aevi
|
20
|
mei parte posuerunt, quod praemissae sunt ante virtutes,
|
|
magnorumque operum prior ordo defluxit. potest, puto,
|
|
caveri parricidium, quod et praedicitur et novissimum est.
|
|
Fingamus, pater, mathematicum de hac sola vitae meae
|
19.1
|
parte mentitum; quid tanti est, ut credam ista et vivam?
|
|
'occidi non potest pater'; sed quid refert, si difficultas ista
|
|
non est salva animo meo? excedit omnem calamitatem in-
|
|
nocentiae suae non credere, diebus ac noctibus timere, su-
|
5
|
spectum habere animum suum, calumniari manus, incau-
|
|
sare visus et parricidalem agere cogitationem. maior mihi
|
|
ratio moriendi est, si parricidium fieri non potest, et ego me
|
|
credo facturum. quem tu mihi, pater, imperas laborem,
|
|
quam asperam exigis patientiam! horreo oscula tua, ne se-
|
10
|
niles artus nimium gravis amplexus elidat. non sustineo eos-
|
|
dem expetere convictus, ne, quos porrexerim cibos, venena
|
|
fiant. timeo eiusdem peregrinationis adire comitatum,
|
|
omne fugio secretum, ne quid fortuna, ne quid afferat ca-
|
|
sus. quousque timebitur animus? mors mihi praestare pot-
|
15
|
est, ne parricidium faciam, mors, ut videar nec fuisse fac-
|
|
turus. sed me infelicem, quam multa sunt, quae timere de-
|
|
beam etiam citra animum meum! unde scio, an expulsum
|
|
me repente sensibus meis aliqua magni discriminis imago
|
|
raptura sit? prosilibo fortasse, tamquam sequor classici vo-
|
20
|
cantis instinctum, tamquam me ruentis patriae fragor et
|
|
vociferatio captae civitatis exciverit. me sane custodire pos-
|
|
sum, sed unde scio, quid adferat nox, casus, error? mathe-
|
|
maticus hoc non futurum dixit, ut vellem, sed ut occiderem.
|
|
Tu quoque, pater, quanto graviores passurus es ex ipsa
|
20.1
|
dissimulatione cruciatus! felicius illud prorsus est, palam
|
|
odisse quem timeas. cum bene in osculis meis amplexibus-
|
|
que requiescas, subeat necesse est tacitas cogitationes prae-
|
|
dicti periculi metus, et, licet componatur ad fortem super-
|
5
|
bamque constantiam, naturalis tamen hominis infirmitas
|
|
potest tam percussorem timere quam mortem. explica nos,
|
|
pater, tam misero tristique conplexu et longissimas sollici-
|
|
tudines brevi recide patientia; minus indignum est, ut mo-
|
|
riar, si innocens futurus sum, quam ut vivam, si parricida.
|
10
|
Denuntio tibi, pater, et de suprema necessitate confiteor:
|
|
iam non sunt meae potestatis hae manus; non regere dexte-
|
|
ram, non retinere sufficio. venit ille nescioquis ardor, non
|
|
sentio, non intuentur oculi. tunc omnia incipio scire, cum
|
|
gesta sunt. quid? tu me lacertorum viriumque beneficio
|
15
|
stravisse nuper hostes putas? quantum dicuntur narrasse
|
|
captivi, nescio quem in me monstruosi vultus horruere con-
|
|
spectum. non tela iaciebam, non iaculabar ictus; furialibus
|
|
miser facibus ardebam, et pectus istud non lorica, non fer-
|
|
rum, sed diri serpentium clauserant nexus. non fuit illud
|
20
|
pugna, non acies: in bello parricida vincebam, excesserunt
|
|
opera mea humanarum virium mediocritatem: quicquid
|
|
factum est, rabies, insania fuit. praedico, testor: non ego
|
21.1
|
parricidium faciam, non ego fortiter feci.
|
|
Quod si ulla ratione casuve effici potest, ut praedicta non
|
|
fiant, fidem vestram, P.C., ut mihi potius innocentia quam
|
|
fato debeatur: ego dicar expugnasse constitutionem, fre-
|
5
|
gisse vincula necessitatis, mea pietas, mea laudetur integri-
|
|
tas. dii non sinant, ut inter me responsumque decernat
|
|
exitus; mathematicum vincere malo quam reprehendere.
|
|
Quid nunc agam, P.C., quemadmodum me vir fortis ad
|
|
preces, quemadmodum parricida componam? dicam 'mise-
|
10
|
remini', dicam 'succurrite'? sic rogari contra mortem solet.
|
|
novo mihi inauditoque opus est ambitu: † malorum† nisi
|
|
morior, periclitor, ideo videor causas reddidisse, ut contra-
|
|
diceret pater, et, si bene novi malignas interpretationes,
|
|
non exitum captasse dicar sed excusationem. explicate per
|
15
|
fidem miseri pudoris aestum! numquam videbitur mori vo-
|
|
luisse parricida, si vixerit.
|
|
Ad tua nunc genua porrigo, optime pater, has, si vis,
|
22.1
|
tantum fortes manus. per ego, si fas est, quicquid feci, per
|
|
hanc ipsam mei caritatem, qua me nondum timere coepisti,
|
|
miserere, filium pietate pereuntem ne velis exitum facere
|
|
parricidae. praesta mihi patientiam, qua me modo bello
|
5
|
credidisti. finge nos in ipso prosperi Martis cecidisse con-
|
|
plexu confectumque magnis vulneribus cadaver adferri. re-
|
|
linquo tibi pro me omnes <liberos, omnes> parentes. hunc,
|
|
quo nos retinere voluisses, in suprema mea transfer adfec-
|
|
tum, tuis manibus compone corpus, exstrue rogos, funeri
|
10
|
iusta persolve. deinde cum iam novissimis osculis supremo-
|
|
que discedens satiatus fueris amplexu, tunc te fas st subla-
|
|
tis ad caelum manibus proclamare: 'mathematice, mentitus
|
|
es!'
|
|
Reddidimus causas, peregimus preces. reliqua vos, ma-
|
23.1
|
nus, vos adiuvate, cives. non ut liceat mihi mori; licet istud,
|
|
etiam ut negetis. vir fortis commendo vobis exitum meum.
|
|
si non continuo letale vulnus inpressero, si non cum san-
|
|
guine totam animam properans ictus egesserit, adiuvate
|
5
|
dexteram, deprimite telum et ante omnia detinete patrem.
|
|
nescio quam longe manum sparsurus sit fugientis animae
|
|
dolor, quo cadat extractus mucro visceribus, in quem se
|
|
collabentis corporis ruina praecipitet. vultis scire, quantum
|
|
debeam timere victurus? metuo, ne patrem, dum morior,
|
10
|
occidam.
|
|