Ad capitis dolorem
  Ad capitis dolorem etiam in febre primis diebus bene facit serpylli 1.1
pondo quadrans, rosae aridae pondo quadrans. haec incoquuntur duobus
sextariis aceti acerrimi, donec ad dimidias perducantur. inde sumitur
cyathus et in duobus rosae commiscetur frequenterque curatur ex eo ca-
put: ubi enim concaluit quod infusum est, nisi eo recens adiciatur, nocet. 5
  Item prodest eodem modo ruta per se vel cum hederae bacis decoc- 2.1
ta. polygonion quoque et menta multis profuit eadem ratione decocta et
infusa capiti dolenti, spondylion et agni semen et platani pilulae similiter
aceto incoctae rosaeque folia residuo aceto commixta.
  Cum autem pluribus diebus permanserit dolor, tum omnium supra 3.1
dictorum oportet uncias singulas sumere iisque admiscere lauri bacarum,
castorei, nucum amararum, pulei, samsuci foliorum, singulas uncias et in
aceti sextariis tribus decoquere ad dimidias et eodem modo rosa admixta
non tam frequenter caput curare. 5
  Ad omnem capitis dolorem efficaciter prodest crocomagmatis 4.1
pondo sextans, aluminis fissi vel gallae pondo uncia. haec terere ex aceto
et rosa vicibus adiecta oportet, usque dum mellis habeant spissitudinem,
atque inde frontem et utraque tempora oblinere.
  Ad capitis dolorem, cum inveteraverit, bene facit haec compositio: 5.1
myrrhae 𐆖 p. I, croci 𐆖 p. II, amygdalarum amararum 𐆖 p. II, rutae
viridis 𐆖 p. III, sphondylii 𐆖 p. I, panacis 𐆖 p. I, lauri bacarum 𐆖
p. III, serpylli 𐆖 p. II, castorei 𐆖 p. I. teruntur haec omnia aceto et
fiunt pastilli; cum opus est, diluuntur aceto et rosa in mellis spissitudinem 5
atque ita frons et tempora inlinuntur.
  Oportet vero permanente capitis dolore materiam quoque detra- 6.1
here ex eo per nares vel os. quae res etiam auriculam vel dentem dolenti-
bus prodest nec minus quibus subitae vertigines obversantur, quos scoto-
maticos Graeci dicunt; item comitiali morbo correptos et caligine impe-
ditos ex magna parte levat. debent autem ii omnes pridie abstinere et 5
superioribus diebus aquam potare.
  Per nares ergo purgatur caput his rebus infusis per cornu, quod 7.1
rhinenchytes vocatur: hederae suco per se vel betae suco cum exiguo flore
aeris vel cyclamini suco mixto lacte aut aqua pari mensura.
  Bene detrahit e naribus liquorem et haec compositio: salis, nitri, 8.1
mellis, aceti, olei veteris, singulorum 𐆖 p. binum, cyclamini suci, staphi-
dos agrias, quam herbam pediculariam, quod eos necat, quidam appellant,
singulorum 𐆖 p. I. haec in unum mixta naribus per cornu infunduntur
vel pinna longiore nares interius perfricantur. cum satis visum fuerit 5
fluxisse, ut reprimatur, aqua frigida nares diutius abluere pura oportet
vel ea, in qua pridie crocum adiectum maceratum fuerit.
  Sed si per os magis detrahere materiam visum fuerit, quia non sine 9.1
tormento per nares ea deduceretur, suadebimus pyrethri radiculam com-
manducare atque subinde hiantem pati fluere salivam, vel uvam passam
cum piperis albi granis totidem dabimus commanducandam et expuen-
dam: aeque enim et haec deducunt pituitam. bene facit et sinapi ex 5
aceto tritum et non excastratum gargarizatum trium cyathorum mensura
admixto mellis pondo quadrante: detrahit enim largiter pituitam.
  Prodest, cum diu caput dolet, et adtondere ad cutem et radere et 10.1
diutius siccum ad relaxationem cutis fricare et aqua calida fovere pura
vel laurum incoctam habente. quo tempore etiam sternutamentum conci-
tare non alienum erit medicamento, quod ex his rebus componitur: vera-
tri albi, castorei, struthii, quod est radix lanaria, piperis albi, singulorum 5
𐆖 p. I. haec contusa tenuiter forato cribro transmittuntur; cum opus
fuerit, per pinnam aut calamum scriptorium naribus sufflentur vel spe-
cillo tincto in aquam et excusso tacta naribus iniciantur. proritat sternu-
tamentum etiam per se contusum et eadem ratione iniectum veratrum al-
bum. linguam enim nigram, siccam et aridam sternutatio statim inundat. 10
  Capitis dolorem quamvis veterem et intolerabilem protinus tollit 11.1
et in perpetuum remediat torpedo nigra viva imposita eo loco, qui in
dolore est, donec desinat dolor et obstupescat ea pars. quod cum primum
senserit, removeatur remedium, ne sensus auferatur eius partis. plures
autem parandae sunt torpedines eius generis, quia nonnumquam vix ad 5
duas tresve respondet curatio, id est torpor, quod signum est remedia-
tionis.